PL 163, col. 952

De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

aut seditio extorquet, aut ambitus occupat, solet
esse perniciosus. Difficile quippe bono exitu terminantur
quae malo sunt inchoata principio. Propterea
hujusmodi principes, non reges, sed tyranni
merito vocitantur; et episcopi qui eos ordinare praesumunt,
aut perversae ordinationi eorum praebent
consensum, anathematis jaculo sunt puniendi. Sed
et regem haereticum auctoritate divina pro defensione
fidei catholicae condemnare et anathematis
sententia praefocare sancta consuevit Ecclesia, ne
illius contubernio sanctorum catholicorum collegium
maculetur. Nonne ab eo apostolus Paulus nos
separat et dividit dicens: « Haereticum hominem
post primam et secundam correptionem devita,
sciens quia subversus est qui hujusmodi est, et delinquit

proprio judicio condemnatus [(Tit. III)] . » Salomon
etiam gentilem hominem haeretico meliorem
esse pronuntiat, ubi ait: « Melior est canis vivus
leone mortuo [(Eccle. IX)] . » canem vivum appellans
gentilem, et leonem mortuum haereticum. Sed plerique
principum terrenorum in sanctis et justis hominibus
veritatem persequuntur, quoniam nolunt
ab eis sua facta damnari. Verumtamen qui veritatem
odit, Deum profecto non amare cognoscitur,
qui veritas est. Quod providens Dominus, episcopum
qui non sua temeritate, sed zelo Dei, terrenis
principibus videtur esse contrarius, exhortans ad
mundi odia perferenda, de se ipso exemplum proponit
et dicit: « Non est servus major domino suo.
Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Si sermonem

meum servaverunt, et vestrum servabunt [(Joan. XV)] .
» Et item: « Si mundus vos odit, scitote
quia me priorem vobis odio habuit [(ibid.)] . » In
hoc loco mundum illos appellans a quibus hujus
mundi scelera diliguntur. Porro ille « qui ex Deo
est, verba Dei audit [(Joan. VIII)] . » Unde rex admonitionibus
episcopalibus debet aurem suam libenter
accommodare et sacerdoti salubria suggerenti fideliter
obaudire, quoniam de his videtur Dominus
suo ore dixisse: « Qui vos audit, me audit. Et qui
vos spernit, me spernit [(Luc. X)] . » At si rex aurem
suam a sana et salubri doctrina coeperit avertere
proprio fastu vel tumiditate, non episcopo sed Deo
contumax et rebellis videtur existere, cujus iram

incurrere nimis periculosum est ac formidabile.
Scriptum est enim: « Deus superbis resistit, humilibus
autem dat gratiam [(Jac. IV)] . » Mortem autem
aut scandalum illis inferre nullatenus rex praesumere
debet. Nam pro hoc facinore comperimus
multos reges et imperatores miserabiliter et inopinabiliter
ex hac vita migrasse. De his nempe, id
est de praesulibus et sanctis hominibus, Dominus
dicit: « Qui vos tangit, quasi qui tangit pupillam
oculi mei [(Zach. II)] . » At si contigerit ut haec viro catholico
conditio proponatur ut aut haeretico faveat
aut pro defensione fidei catholicae subeat mortem,
eligat magis mori quam vivere violata sanctae fidei
sinceritate, revolvens illud in corde suo quod scriptum
est in Evangelii libro: « Quid prodest homini

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.