PL 163, col. 953

De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

si universum mundum lucretur, animae vero suae
detrimentum patiatur. Aut quam dabit homo commutationem
pro anima sua? [(Matth. XVI.)] » Et illud
item quod Dominus suis repromittit fidelibus dicens:
« Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor
et ego eum coram Patre meo qui in coelis est [(Matth. X)] .
»
CAPUT VIII De reprobis regibus atque principibus.
Porro ipsi reges et principes atque tyranni, dum
Deo subesse et ejus praecepta custodire renuunt,
dominationis suae vim et potestatem plerumque solent
amittere, sicut primus homo dominationis suae
vigorem et dignitatis praerogativam post suam transgressionem
cognoscitur amisisse. Postquam nempe

divino noluit esse subjectus imperio, ipsa etiam
corporis sui membra sibi rebellare et ignitos aculeos
carnalis concupiscentiae statim contra suam
voluntatem in sua carne saevire persensit. Pisces
quoque maris et volucres coeli et bestiae agri, quae
illi ante commissum facinus quasi privata animalia
subjacebant, jugum dominationis ejus a se coeperunt
abigere, et jam ei amplius solito servire nolebant.
Quae tamen omnia vi rationis suae coepit demum
paulatim sibi subigere et ad suos usus exquisitis
artibus retorquere. Itaque pari modo regi Deo
contrario populus sibi subjectus multoties incipit
adversus eum insurgere et variis ac multiplicibus
insidiis illum appetere et multis adversitatibus fatigare.
Ad quam rem pertinere videtur quod Deus

regem Babylonium non bestiis ferocibus, sed muscis
et serpentibus punire decrevit. Ut intelligat humana
superbia quod per humiles et infimos homines
soleat saepe tumidos et superbos quosque comprimere
et a sublimitate deponere. Solent etiam homines
hujusmodi ignominiosa morte vitam terminare
aut in turpi paupertate deficere, sicut Herodes
et Pilatus; quorum Herodes vermibus scaturiens
miserabiliter exspiravit, et Pilatus exsilio condemnatus,
pauper et inops defunctus est. Illi quoque
qui recta pervertunt judicia amore, odio, metu,
misericordia, incuria, temeritate, aut gratia quaestus,
circa finem vitae horribilibus infirmitatibus
molestari solent, vel vilitate vel inopia rerum, aut

membrorum languore suorum.
CAPUT IX. De dignitate sacerdotum.
Verum quia jam satis de his, sicut reor, secundum
ingenii mei facultatem visus sum perorasse,
restat nunc ut de his quae ad episcopum pertinent
pauca subjiciam. Igitur episcopo a Deo et Domino
Jesu Christo privilegium est concessum aperire et
claudere coelum hominibus. Huic etiam reges et
omnes terrenae potestates pro Christi amore capita
subdunt: quia licet rex vel imperator culmine regni
sit praeditus, nodo tamen fidei tenetur astrictus. Hic
quoque propter condimentum doctrinae, quo mentes
fidelium debet condire, sal terrae vocatur, et rex
propter ducatum quem praebere populo debet, et angelus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.