PL 163, col. 954

De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

quia bona nuntiat, et pastor, quia divini
verbi dapibus homines explet. Quibus etiam moribus
debeat pollere, et quibus virtutibus effulgere,
apostolus Paulus declarat in epistola sua dicens.
« Oportet, inquit, episcopum irreprehensibilem esse,
sobrium, pudicum, hospitalem, prudentem, non
neophytum, non vinolentum, non percussorem,
non litigiosum, sed modestum. Oportet etiam illum
habere bonum testimonium ab his qui foris sunt [(I Tim. III)] .
» Nam, sicut alio continetur in loco,
ipse debet exemplum bonorum operum, non solum
sibi subjecto populo, sed etiam discolis hominibus,
id est gentilibus, vitae melioris ostendere, ut fiat in
eo quod in Evangelio Dominus suis apostolis praecipiens
dixit: « Sic luceat lux vestra coram hominibus

ut videant opera vestra bona et glorificent patrem
vestrum qui in coelis est [(Matth. V)] . » Hic quoque
debet divitibus praecipere non sublime sapere
nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo
et vero, qui praestat omnibus omnia ad fruendum,
bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile
tribuere, thesaurizare sibi fundamentum bonum in
futurum, ut possint apprehendere vitam aeternam [(I Tim. VI)] .
Caeterum contra regem catholicum
armis dimicare nullatenus debet, licet ministerii dignitate
multum illi praemineat, tantum scilicet quantum
officia divina sua sanctitate noscuntur negotiis
saecularibus eminere. Nam et regalem dignitatem
habere sanctae Scripturae testimonio videtur episcopus.

Ait enim Dominus Jesus Christus suis apostolis
eorumque sequacibus: « Ego dispono vobis sicut
disposuit mihi Pater meus regnum [(Luc. XXII)] . » Et
Apostolus: « Vos estis genus electum, regale sacerdotium [(I Petr. II)] .
» Unde, si contigerit ut episcopus
reprehensibilis inveniatur (non est enim
homo qui non peccet), non in curia saeculari, sed
in synodo generali, res hujusmodi terminetur. Ipse
proinde episcopus inter regem et oves sibi creditas
officium optimi pastoris debet peragere et pro grege
sibi commisso discrimini se pronus objicere. Ipse,
inquam, toto nisu regis ac principis iram a populo
debet avertere et pro regis et populi salute pariter
piis precibus ante Deum nocte dieque persistere.
Vices enim Christi Filii Dei summi in terra videtur

obtinere, qui se pro nobis peccatoribus obtulit immolandum.
Unde inter nos et Deum mediator debet
existere. Ipse est sanctus sanctorum, clericorum
scilicet ac presbyterorum, quibus omnibus eminet
ac praecellit. Hic est Ecclesiae sponsus, hic Christi
vicarius, ut compatiatur infirmitatibus nostris; de
quo Paulus apostolus dicit: « Omnis pontifex ex
omnibus assumptus, pro hominibus constituitur in
his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia
pro peccatis eorum [(Hebr. V)] . » Honorandi igitur sunt
omnes episcopi, sicut regni coelestis clavicularii et
judices culparum humanarum. Ad eorum enim jus
pertinet viros saeculares pro illis criminibus quae in
locis Deo consecratis committunt judiciali severitate
distringere et pro aliis criminibus justa consideratione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.