PL 163, col. 956

De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

sed Simoniaci a Simone Mago vocitari merentur.
Non enim eis est pars in sermone sacerdotii,
sed a gratia Spiritus sancti extorres habentur; quae
et gratis datur, et gratis accipitur. Nam, teste
Evangelio, « qui non intrat per ostium in ovile
ovium, ille fur est et latro. » Qui autem « intrat per
ostium, pastor est ovium, et huic ostiarius aperit,
et oves vocem ejus audiunt [(Joan. X)] . » Et post
pauca: « Alienum autem non sequuntur, quia non
audiunt vocem alienorum [(ibid.)] . » Quidam etiam
episcoporum se contra morem ecclesiasticum extollere
cupientes, in solvendis et ligandis subditis
suae voluntatis motus, non causarum merita, exercent.
Unde populus jam legis onus, per devia currens,
plus solito spernit, jaculumque anathematis ingens,

dumque furit, nullas rationis sentit habenas.
Nam religioni Christianae opprobrium nascitur, et
sacerdotalis dignitas inde valde contemnitur, quod
sacerdotalis infula ambitione potius quam meritorum
existimatione defertur et imperitis quibusque
confertur. Nam quidam illorum illos qui juramento
dominis suis constricti tenentur a sacramento fidelitatis
absolvunt. Quod quam sit absurdum, Dominus
indicat ubi dicit: « Non perjurabis in nomine
meo, nec pollues nomen Domini Dei tui [(Levi.
XVIII)] . » Et ad Sedechiam regem Judae, qui juramentum
quod Babylonio regi praebuerat violaverat,
ore prophetico dicit: « Vivo ego, quoniam juramentum
quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est,
ponam in capite ejus [(Ezech. XVII)] . »
CAPUT XII. De illo qui contra Christianum frangit sacramentum.

Intelligat ergo quilibet Christianus, qui contra
dominum suum aut alterum Christianum frangit
sacramentum, quid mereatur, cum propter hoc scelus
Sedechias vir Judaeus avulsis oculis a gentili
rege in Babyloniam captivus ductus esse cognoscatur [(Jer. XXXIX)] .
Non enim illi considerandum est
cui jurat, sed per quem jurat. Alioquin et illum
despicit per quem jurat; et hostis fidelior invenitur,
qui sacramento decipitur. Multum enim desipit qui
illum decipit cui juramento divini nominis fuerat
foederatus. Caeterum sacramentum incaute prolatum

non est conservandum, veluti si quispiam adulterae
perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur.
Tolerabilius enim est non implere sacramentum
quam permanere in stupri flagitium. Verumtamen
de fatuis doctoribus in Evangelio Dominus dicit:
« Caecus si caeco ducatum praebeat, ambo in foveam
cadunt [(Matth. XV)] . » Superbi etiam et iracundi doctores
nonnunquam disciplinae rigorem in rabiem
furoris et ad immanitatem convertunt crudelitatis.
Sed, sicut item dicit beatus papa Gregorius, judicare
digne de subditis nequeunt qui in subjectorum
causis sua vel odia vel gratiam sequuntur. De qua
re Propheta etiam dicere videtur: « Mortificabant
animas quae non moriuntur, et vivificabant animas
quae non vivunt [(Ezech. XIII)] . » Non morientem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.