PL 163, col. 957
De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
quippe mortificat qui justum damnat, et non victurum
vivificare nititur qui reum de supplicio absolvere
conatur. Causae ergo pensandae sunt, et tunc
ligandi atque solvendi potestas est exercenda. Considerandum
est denique atque cavendum episcopo
ne ipsius vitio doctrina divina vilescat. Nam qui
sicut decet non vivit, ipsam quam praedicat veritatem
contemptibilem reddit. Cavendum etiam est
illi qui pontificatus officium assecutus est ut se
talem exhibeat, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus
inveniatur. Subditis quoque considerandum est
quia licet talis judicandi locum teneat, cujus vita
loco minime concordat, locum tamen apostolorum
in ligandi et solvendi officio retinet. Quapropter excommunicatio
et praedicatio illius non ex ejus persona
debet contemni, sed ex auctoritate summi Judicis
observari. Nam pastor animarum nostrarum
Christus esse cognoscitur, qui in praesulibus auditur
atque contemnitur. De quibus Dominus in Evangelio
dicit: « Super cathedram Moysi sederunt scribae
et pharisaei. Quae dicunt vobis, facite: quae autem
faciunt, facere nolite [(Matth. XXII)] . » Et non solum
episcopi, sed et omnes presbyteri et clerici ab universis
Dei fidelibus sunt honorandi sicut Dei domestici,
cui servire nocte dieque videntur. Porro
praesules atque presbyteri bases et columnae videntur
esse sanctae Ecclesiae, et clerici et monachi
ejus videntur esse ministri. Horum enim manibus
ministrorum sacro baptismate quisque fidelis abluitur,
et horum iterum manibus sacratissimum mysterium
corporis et sanguinis Christi conficitur; per
quae mysteria Deo regeneramur atque conjungimur.
Omnis, inquam, qui de Christi corpore est, ei merito
subdi debet et eorum salutaribus monitis obedire
et paternam eis reverentiam exhibere. Ipsi,
inquam, sunt qui nostrorum munera precum offerre
et Deo pro nobis incessanter supplicare noscuntur.
Ipsis, inquam, pro nostris criminibus Deum exorantibus
fit nobis ipse Deus propitius, et avertit iram
suam a nobis. Ipsi pro vivis ac defunctis ante Deum
semper indefessis precibus instant, et ipsi nobis frugum
ubertatem obtinent, et ipsi tempestates et quaeque
discrimina a Christi grege repellunt. Ipsis etiam
mater nostra, sancta videlicet Ecclesia, quasi nobilibus
satellitibus decoratur, illustratur, atque servatur.
Et si reprehensibiles quidam illorum fore reperiuntur,
ideo caeteri contemnendi non sunt, quia et
in angelis pravitas reperta est. Consideranda quippe
est hominibus illa beati Job sententia dicentis [(Job.)] :
« Quis potest mundum statuere de immundo conceptum
semine, nisi tu qui solus es? » subaudis,
mundus. Unusquisque proinde, sive laicus, sive clericus,
Dei munere est quod est, si tamen aliquid
est. Unde dicitur in Evangelio: « Nolite judicare,
et non judicabimini; et nolite condemnare, et non
condemnabimini [(Matth. XXXI)] . » Verum, quamvis
de filiis Dei scriptum sit: « Quotquot spiritu Dei
aguntur, hi filii sunt Dei [(Rom. VIII)] , » tamen omnes
mortales quandiu in hac corruptibili carne tenentur,