PL 163, col. 958

De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

peccant. Sed ne facinora ad immensum cumulum
peccatorum prorumpant, aliqua poena in hoc
saeculo plecti debent. Unde pro illis qui sceleratissime
vivere decreverunt, nec volunt vitam suam moresque
corrigere, id est propter fornicatores et adulteros,
sive propter fures atque sacrilegos et alios
flagitiosos comprimendos et corrigendos, regem
Deus hominibus praeesse voluit, ne aeterni poena
supplicii eis reservetur in posterum. Nam illa crimina
quae in hoc saeculo puniuntur, profecto in futuro
saeculo non nocebunt. Fit igitur in his quod ab
Apostolo dictum est: « Si nosmetipsos dijudicaremus,
non utique judicaremur. Cum judicamur autem,
a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo
damnemur [(I Cor. XI)] . » Multa enim bona invitis

praestantur quando eorum consulitur utilitati, non
voluntati, qua sibi inveniuntur esse inimici. Scriptum
quippe est quia « qui diligit iniquitatem, odit
animam suam [(Psal. X)] . » Igitur amici malignantium
hominum sunt illi qui eorum iniquitates corripiunt,
et pro commissis criminibus eorum corpora aliqua
poena emendatoria puniunt. Peccata enim quae feriri
gehennae ignibus possunt, disciplinae sunt verbere
corrigenda; ut qui Dei mandata contemnunt, temporali
supplicio terreantur. Quod Psalmista dicere
videtur cum ait: « In chamo et fraeno maxillas
eorum constringe, qui non approximant ad te [(Psal. XXXI)] .
» Verum, sicut sub igne aurum rutilat
et palea fumat, et quemadmodum sub eadem tritura
frumenta purgantur et paleae conteruntur, ita

communis poena bonos purificat, malos exterminat.
Nam boni quique igne tribulationum excoquuntur,
et mali murmurant et puniuntur. In quibusdam
autem gravis inest stultitia; et sic eos iniquitas obligat
ut a culpa nec poena compescat. Alii vero mala
perpeti immerito videntur. Sed haec divinitas fieri
sinit ut cruciatibus et flagellis erudiantur. « Flagellat »
enim Deus « omnem filium quem recipit [(Hebr. XII)] .
» Sed licet non sint omnes filii qui flagellantur,
tamen nullus est filius qui non flagelletur.
Porro quidam sine verbere relinquuntur. Unde
ad aeterna tormenta, mala agendo, liberius festinant.
De quibus in beati Job libro scriptum est: « Vidi
stultum firma radice [(Job V)] . » Stultus, inquam,

firma radice stare conspicitur quando in hac vita
continua prosperitate laetatur. Verumtamen in futurum
districtus judex tanta adversitate feriet quos
reprobat quanta nunc severitate corripit quos amat.
Sed ne facinora ad immensum cumulum peccatorum
prorumpant, aliqua poena, sicut praemissum
est, plecti debent. Nam inordinata pietas cum temporaliter
parcit, et ad aeterna supplicia pertrahit et
vitia pullulare permittit. Discretionis tamen modus
in omnibus est a judicibus observandus; et ut sit
ordinata pietas, ad scientiam est transeundum, ut
sciat judex quid juste puniat et quid ex misericordia
dimittat. Sic denique debet prudentia judicum corda
in bonum semper acuere ne aut ipsa prudentia rectitudinis
modum excedat, aut simplicitas in ignorantiae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.