PL 163, col. 979
Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
Justiniani imperatoris diem clausisse ultimum, forte circa annum 530 ac tum implevisse annos vitae circiter
septuaginta, aut saltem ultra sexaginta: itaque de fonte susceptum esse ab Ecdicio, filio Aviti imperatoris,
qui anno 467 sub Anthemio imperatore fuit comes et magister militiae in Gallia, et anno 474 a Julio Nepote
imperatore patricius creatus, ac vulgo rex appellatus, et sic pro rege Alticio sub initium Vitae, cum Hugone
Floriacensi, arbitramur legendum regem Ecdicium, alias enim labyrinthum incurrimus inextricabilem. Dein
Capuanum, alibi ignotum damus Cadurcensibus episcopum circa annum 480 inter Alithum, qui cum S. Paulino
vixit, et Boetium, qui subscripsit Concilio Agathensi anno 506, et Aurelianensi primo anno 508 aut sequenti.
Monachus porro et abbas fuerit factus S. Sacerdos sub finem saeculi quinti: ac post devictum a Chlodovaeo Alaricum
regem Gothorum, circa annum 509 episcopus Lemovicensis, approbante ante suum obitum Chlodovaeo:
et sic floruerit sub imperatoribus Anastasio, Justino et Justiniano, mortuus circa annum 530 et vere vixerit
cum SS. Remigio, Benedicto, Vedasto et Amando. Qui omnes in Actis antiquis notantur, neque ex ullo istis
temporibus habito concilio aliquid extundi potest, quod chronologiae isti repugnet.
9.
Bernardus Guidonis apud Labbe, quamvis S. Sacerdotem floruisse dicat circa annum 517 (quod et nos
tenemus) tamen cum Rusticos duos praeposuisset Exotio, ante annum 560 sedere exorso (uti ex ejus epitaphio
et successoris Ferreoli aetate demonstratur) et post Exotium nominasset alios octo; eorum ultimo Caesario
subjungit « Roricios sive Ruricios etiam duos, de quorum, inquit, temporibus require in libris antiquis B. Stephani
ecclesiae cathedralis, » ac denique, interjectis iterum tribus, nominat Agericum sive Agerium, S. Sacerdotis
decessorem in Vita praedicta nominatum. Quod dum facit, et, tibi ipsi repugnans, S. Sacerdotem
coaevum pene facit S. Cessatori, qui Caroli Martelli tempore floruit; merito suspectus sit nobis, ne ordo episcoporum
apud eum aeque perversus sit in S. Sacerdote quam perversus est in utroque Ruricio, quorum alterum
5 saeculo, alterum 6 floruisse mox probabimus. Sanmarthani, allegato ms. Catalogo Joannis Cordesii
Canonici Lemovicensis, Bernardi sententiam amplectuntur circa S. Sacerdotem, circa Ruricios corrigunt;
corrigendi tamen adhuc ipsi, quod Synodos quibus interfuit junior, adscribant Episcopatui senioris: Rusticos
autem nullos agnoscunt, alios aliquos a Bernardo nominatos praetereunt, tanquam ex sola scriptionis diversitate
distinctos et introductos: quod illis libenter assentior, sed pariter judico in Catalogis, pro arbitrio
auctorum tam recentium interpolatis alteratisque nullam certam Chronologiam posse fundari.
10.
Porro sicuti Sammarthani censent, nullam esse rationem habendam Rusticorum, ut a Ruriciis diversorum;
ita existimat Armandus Gerard nec Aggericum quidem Hugonis Flaviniacensis (quod melius Agerium vel
Agricium scripseris) distinguendum a Ruricio seniore, inter quem et juniorem sedisse debuit S. Sacerdos.
Ratio hujus conjecturae est, quod sicuti a rure Latinis dicebatur rusticus aut ruricius, ita Petragoricis in
sua vulgari lingua, in cujus usu istae voces non erant, ab agro dici debuerit agre vel agry. Sic autem scriptum
nomen ejus episcopi, qui Sacerdotem praecessit, cum invenisset Hugo Flaviniacensis, cui Latina et genuina
episcoporum Lemovicensium nomina minus nota erant, putat eum Armandus, dum Petragoricas voces Latinae
formae reddere voluit, nominasse Aggericum, quem debuisset vocare Ruricium. Sunt tamen quibus id dici
nulla cum verisimilitudine videatur, et omnino judicant retinendum Agericum, a Ruriciis distinctum: quibus
sane nihil est quod prohibeat ipsum interponere. Etenim Ruricium I constat anno 470 fuisse episcopum, et
anno 506 propter aetatem ac morbos excusatum quo minus concilio Agathensi interesset; junioris non invenimus
notitiam ante annum 535, quo concilio Arvernensi interfuit, idemque videtur usque ad annum 555 aut
ultra fuisse in vivis: proinde notabile intervallum temporis statui potest inter utrumque; et locus datur non
solum S. Sacerdoti, sed etiam ante hunc Aggerico, saltem ad biennium, si fuit a Ruricio I diversus.
11.
Qui utrumque Ruricium conjunxerunt auctores, aliud nullum habuere fundamentum, quam quod Venantius
Fortunatus in epitaphio eos conjunxerit ita canens:
Hic sacra pontificum, toto radiantia mundo,
Membra, sepulcra tegunt: spiritus astra colit,
Ruricii gemini, praenomine, sanguine nexi,
Exsultant pariter hinc avus, inde nepos.
Tempore quisque suo fundans pia templa Patroni,
Iste Augustini condidit, ille Petri.
Atqui hic illi non magis dicuntur sibi in episcopatu immediate successisse, quam avus fundasse templum
S. Augustini, nepos Petri, prout Bernardus Guido et post hunc alii interpretantur; licet ipsa syntaxis verborum
suffragante temporis ratione, potius exigat, ut avus Petro, nepos Augustino fundarit ecclesiam.
VITA S. SACERDOTIS.
PROLOGUS Ex ms. Bibliothecae Colbertinae Parisiis.
Antiquam seriem vitae gloriosi praesulis Sacerdotis
relegens, et in ea quaedam superflua, quaedam
autem scriptorum vitio depravata conspiciens, moderno
tempore corrigere statui; ejusdemque historiae
textum, compendiosa brevitate transformatum
et melioratum, lucidius honestiusque depingere. Ad
quem poliendum et elimandum composui mihi multas