PL 163, col. 998
Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
confessoris Christi Sacerdotis, cujus stupenda miracula
frequenter viderat, et fieri saepius audiebat,
eum impune praeteriens abiit. Alter vero eques, qui
praecedentem militem a longe sequebatur, eumdem
peregrinum in eadem via offendens, de reatu illo,
quem contra praefatum militem perpetraverat, illum
arguere minisque terrere tentabat. Sed peregrinus
ille, in B. Sacerdotem confidens, nullum
equitem in eo itinere se formidare respondit. Tunc
eques, existimans quod eum contemneret, superbia
tumens, impulit calcaribus equum, et in cum
irruit, tunicamque quam capiti suo propter aestum
superposuerat, ei diripit, ac post se in sella complicavit.
Peregrino autem illi, sancti praesulis auxilium
imploranti, continuo tunica capiti ejus superponitur:
et ille eques improbus, fracta coxa devolvitur.
Equus vero furiis agitatus in jacentem invehitur,
et per campum palantem aggreditur, et apprehensus
confestim moritur. Eques vero, dum ad
sancti ferretur ecclesiam, die octava postquam haec
fuere peracta, in ipso itinere moritur. Et sic eum
vivens, cujus contempserat meritum, non meruit
habere propitium.
CAPUT V. Beneficia sanitatum, S. Sacerdotem invocantibus impensa, malevoli puniti.
31.
Huc usque disseruimus qualiter Domini pontifex
Sacerdos tyrannos atque superbos persequendo
contriverit: sed amodo referemus, quomodo supplices
potenti virtute signorum refovendo juverit.
Verum quoties sancti videntur in quemlibet inimicorum
Dei exercere vindictam, sicut in passione
apostolorum Petri et Pauli legimus Simonem Magum
ab alto eorum imperio corruisse; scire debemus
quoniam Dominus est, qui per sanctos suam
operatur justitiam, justo judicio puniens inimicum
ad laudem et gloriam nominis sui sanctorumque
suorum. Tanto ergo metuendi sunt ipsi, quanto
constat quia ubique praesens est, et maxime locis
suo sanctorumque suorum nomini consecratis, qui
ad inferendam per manus eorum malefactorum ultionem,
quo modo et cum voluerit invalidus non
est. Sicque quisque sanctus, dum subjectos ab adversariorum
injuria suo merito defendit, et impios
justo Dei judicio punit, plurimis ad se confugiendi
aditum aperit: et dum aliquando superbum perimit,
ne loca sacra temerare audeat, profecto ad se confugientibus
remedium securitatis praestat.
32.
Generalis conventus, secundum morum antiquorum,
in Caturcensi territorio, in loco qui PonsRode
dicitur, agebatur, et plurima populi multitudo