PL 163, col. 999
Vita S. Sacerdotis (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne
illic advenerat, fideliumque devotione inclyti
Sacerdotis venerabile corpus eo allatum fuerat
Erat autem in eadem regione quaedam matrona nobilis,
quae juvenem caecum a nativitate alebat pro
Dei amore. Caecus vero ille ubi audivit tanti confessoris
feretrum illic esse delatum, rogare coepit matronam
illam, cujus sustentabatur eleemosyna, ut
sibi candelam emeret, quam ipse ante praesentiam
hujus sancti poneret, si forte illum Dominus per
ejus meritum illuminaret. Cui praedicta matrona
respondit: « Ego vice tua candelam, quam sancto
illi cupis afferre, libenter praesentabo: quia qui tibi
ducatum praebeat, in tanto tumultu populi, invenire
non valeo. » Confluebat nempe ad praedicti sancti
reliquias plurima populi multitudo. Tunc matrona
fecit quod promiserat, et mox sibi contigit ut volebat:
nam ipsa eadem hora, qua illa ante viri Dei
praesentiam candelam posuit, ille caecus a nativitate
intra domum ejus, per ejusdem sancti meritum, lumen
coeli videre meruit. Stupentes autem qui aderant,
illico illum qui caecus fuerat, ante praesentiam
viri Dei produxerunt, et innumeras gratiarum actiones
Deo et Sacerdoti sanctissimo pro tanto miraculo
reddiderunt.
33.
Puella quaedam, quae a daemone vexabatur,
ad S. Sacerdotis azylum sananda deducitur. sed
cum jam aliquot dies exegisset, et per eam malignus
spiritus multas blasphemias emisisset, quas hic inserere
longum duximus, divina gratia, per ejusdem
Christi confessoris merita, tandem a daemone est liberata.
34.
A partibus vicinis puer quidam decennis ad
S. Sacerdotis ductus monasterium fuerat, qui ab
ipso nativitatis suae tempore auditu, visu, nec non
et linguae usu caruerat: sed cum ibidem aliquandiu
pernoctaret, et minime convalesceret, taedio affectus
ad propria remeabat. Verumtamen cum nec
spem quidem sanitatis, ab eadem rediens ecclesia,
secum reportaret, subito auditum, visum, et linguae
pariter usum, in eodem positus recepit itinere.
35.
Septennis item puer, cui linguae negabatur
officium, a patre suo adductus est ad hujus sancti
tumulum, ut ibi recipere mereretur sanitatis commodum:
sed cum ibidem una tantum nocte excubias
peregisset, et quod quaerebat non impetrasset;
rediens in crastinum, antequam propriam ingrederetur
patriam, verbositate nimia longa rupit silentia.
36.
Quaedam item mulier oculorum privata lumine,
S. Sacerdotis venit ad limina, poscens ejus juvamina:
quae dum in ejus posita est basilica, magna
hominum stipata caterva, post multa precamina,