PL 165, col. 73

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

custodiebatur; ab illis tamen mulieribus custodiri
necessarium erat, quae quoniam fratres non habebant,
parentibus suis in haereditatem succedebant.
Sicut praecipit Moyses, imo Dominus per Moysem;
ut si aliquis sine filiis defunctus fuerit, ad filias
ejus transeat illius haereditas. Quae si de alia tribu
maritos acciperent, haereditatem quoque in aliam
tribum transire oporteret. Tales ergo necesse est,
aut de sua tribu accipere, aut omnino viros non
accipere; ne si de alia accipiant, possessiones et
haereditates commisceantur: quod quidem nullatenus
fieri licet. Unde manifestum est, beatissimam
Virginem Mariam, quae nobilissima haeres parentibus
suis in haereditatem successerat (siquidem nec
fratres habuit, nec habuisse legitur), neminem de

alia tribu conjugem accipere potuisse. Sed fortasse
dicis eam non habuisse haereditatem. Lege ergo in
Levitico, cap. XXV, et invenies quod nemo haereditatem
suam ex toto vendere poterat, etsi usum ejus
vendere potuisset. Veniente namque Jubilaeo, omnis
haereditas ad proprium Dominum revertebatur.
Quomodo ergo sine haereditate esse poterat, quae
ex tam nobilissimis parentibus orta fuerat? His
ergo rationibus manifestissime comprobatur, et
Joseph, et beatam virginem Mariam de eadem tribu
fuisse. Sed ideo per Joseph evangelista generationem
texere voluit, quoniam usus est sanctarum
Scripturarum, ubique per viros, nusquam per mulieres
generationis seriem ordinare. Omnes ergo
generationes ab Abraham usque ad David, generationes

XIV, et a David usque ad transmigrationem
Babylonis, generationes XIV, et a transmigratione
Babylonis usque ad Christum, generationes XIV.
Hoc autem verum, si una eademque persona bis
numeretur, sitque alterius generationis initium
quae alterius finis fuerat: aliter autem non
procedit. Christi autem generatio sic erat.
II.
Cum esset desponsata mater ejus Maria
Joseph, antequam convenirent, inventa est in
utero habens de Spiritu sancto.
Primum autem
quaerendum est cur beata Maria desponsata
fuerit? quae ante partum virgo, in partu virgo,
post partum virgo, nunquam virum cognitura
erat. Multae ex hoc rationes reddi possunt. Si

enim virum non habuisset et gravida videreretur,
nulla excusatio subvenire posset, ut
quasi adultera non lapidaretur. Quis enim ei

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.