PL 165, col. 74

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

crederet sine viro concepisse? Quis ei crederet,
de Spiritu sancto ejus uterum intumuisse? Erat
enim hoc inusitatum, inauditum, et sine exemplo.
Melius ergo fuit ut semper virgo, ad
tempus non virgo putaretur, quam ut accusata
secundum legem lapidaretur. Non enim violatur
virginitas falsa opinione. Occiditur autem innocens
plerumque falsa accusatione. Poterat enim
Dominus et aliter matrem suam, non solum
ab injusta damnatione, verum etiam a falsa 7
opinione defendere, si vellet. Cur autem hoc
magis voluerit, ipse scit, non ego. Sic ei placuit:
placeat ergo et nobis. Indigebat praeterea viri auxilio
multis modis virgo Maria; quoniam secundum Dei
dispositionem in Bethlehem paritura erat; et eam

simul cum filio in Aegyptum fugere oportebat. Sic
enim a Domino fuerat dispositum, sic a prophetis
antea nunciatum; sic futurum erat, et mutari non
poterat. Haec est ergo causa, cur desponsata fuerat.
Cum autem esset desponsata mater ejus
Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in
utero habens de Spiritu sancto. Quaeris fortasse,
qualis mater? quaere prius, qualis filius? Non habet
filius in hominibus parem: non habet mater in
mulieribus similem. Speciosus ille prae filiis hominum:
speciosa illa, quasi aurora consurgens. Fecit
ille matrem suam; quod nemo alius fecit: peperit
illa filium, et virgo permansit; quod nulla alia fecit.
Fuit ille antequam natus: non fuit ista antequam
filius. Quid enim horum mirabilius tibi esse videtur?

Utrumque mirabile est; quia neutrum nec prius,
nec postea factum est. Antequam convenirent, inquit, inventa est in utero habens de Spiritu sancto.
Quid
est, antequam convenirent? Antequam simul in
in una domo habitarent: nondum enim convenerant,
nondum simul habitabant; ille in sua, et illa
adhuc in sua domo manebat. Et tamen inventa est
in utero habens de Spiritu sancto. Quaererem ego a
quo inventa fuisset, si talem invenire difficile esset?
Multa enim signa sunt, quibus gravidae mulieres
cognoscuntur. Videbatur igitur gravida ab his qui
ei familiares erant: nemo tamen eam in aliquo
suspectam habebat, quoniam desponsatam esse
sciebant. Intellexit hoc tandem et Joseph, et sponsam

suam gravidam esse cognovit. Mirabitur ergo,
et circa sponsam suam zelotypia movebatur.
Quid faceret? prodere eam timebat, ne occideretur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.