PL 165, col. 81
Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne
puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt
eum. Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei
munera, aurum, thus et myrrham. Quanta tunc exsultatio
tibi fuerit, o Virgo beatissima, quis cogitare
valeat? quoniam eum, quem nuper genueras,
jam quasi dominum adorari videbas. Suscipe prima
munera filii tui; suscipe tributa quae ei solvuntur;
et quae aliis tributa solvere veneras, tu prius ab
aliis tributa suscipias. Ad hoc enim, ut Lucas ait
(I, 5), venerat Joseph in Bethlehem, ut ipse quoque
sicut caeteri, profiteretur et obligaret se tributa persolvere,
eo quod esset de domo et familia David.
Unde manifestum est quod secundum familias tributa
solvebantur, omnesque ejusdem familiae propter
hoc munus conveniebant: siquidem Joseph et Maria,
quia erant de familia David, in Bethlehem venire
necessarium fuit, ubi illa familia habitabat. Sed
quare tria munera obtulerunt, nisi ut Trinitatis
mysterium revelarent? Primum enim munus
offerimus credendo in Patrem, secundum in Filium,
tertium in Spiritum sanctum. Haec tria munera nobis
sufficiunt. Qui haec non offert, a Christo non recipitur.
Haec est igitur causa quare tria munera
Domino obtulerunt; si enim vel plus, vel minus offerrent,
fidem catholicam non tenerent. Quid autem
per aurum significari putamus, nisi illam, quae caeteris
major est, et latius fulget, regiam potestatem? Aurum
igitur Christo offerimus, quia omnium regem eum esse 11
credimus. Offerimus autem et thus, quia Deum
esse confitemur. Thus enim in sacrificiis etiam gentiles
diis suis offerre consueverant. Myrrham quoque
offerimus, quia sic illum Deum esse credimus,
ut hominem, et mortalem esse non dubitemus; myrrha
enim, ne corrumperentur, olim mortuorum corpora
condiebantur. Quia ergo Christo obtulimus sua,
offeramus ei et nostra. Quod enim Regem, et Deum,
et hominem eum esse credimus, suum est: nostra
vero sunt quae nobis ab eo donata sunt. Habet enim
Ecclesia aurum in sapientia; thus vero in sancta et
bene Deo redolente conversatione; myrrham autem
in amaritudine poenitentiae et carnis mortificatione.
Aurum igitur offerunt doctores; thus martyres et
confessores; myrrham jam poenitentes peccatores.
In aliis itaque aurum fulget, in aliis thus suaviter
redolet, in aliis myrrha sapienter amarescit. Quid
alliud Deo offerre possumus? Omnis nostra oblatio in
his tribus muneribus continetur. Talia igitur munera
obtulerunt Magi, in quibus et fidei veritatem et
totam Ecclesiae disciplinam significabant. Et responso