PL 165, col. 82

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam
viam reversi sunt in regionem suam. Revertamur igitur
et nos per aliam viam in regionem nostram,
quia per illam, qua exivimus, redire non possumus
Hoc enim et filiis Israel de Aegypto exeuntibus praecipitur,
ut per eamdem viam non revertantur.
Regio namque nostra paradisus est, regio nostra est
terra viventium: ibi enim habitaverunt parentes
nostri: inde exierunt. Sed qua via? Utique per superbiam,
per inobedientiam, per vanam gloriam, per gulae
intemperantiam: per hanc autem viam in patriam redire
non possumus. Alia ergo quaerenda est, qua in patriam
revertamur. Haec autem via Christus est; ipse
enim ait: « Ego sum via, veritas et vita; nemo venit
ad Patrem nisi per me [(Joan. XIV, 6)] . » Invenimus

viam, curramus per eam, si recto itinere in patriam
redire velimus. Per hanc enim ille currit, qui ejus
praecepta custodit. Diliges Dominum Deum tuum ex
toto corde tuo, et proximum tuum sicut teipsum;
hoc ipse praecipit; hoc tibi sufficit custodire; ne quaeras
amplius; haec via in patriam te reducit.
IV.
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit
in somnis Joseph dicens: Surge, et accipe puerum,
et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto
ibi usque dum dicam tibi: futurum est enim, ut Herodes
quaerat puerum ad perdendum eum. Quomodo
enim completis diebus purificationis Jerusalem
Christus in templo offerri potuit, si statim ut
Magi recesserunt in Aegyptum fugiens abiit?
An fortasse tandiu Magi in Bethlehem morati sunt,

donec simul cum puero et matre ejus Joseph de
Jerusalem post purificationem reverteretur? Sed
melius mihi videtur esse ut sic dicatur: Qui cum
recessissent, aliquanto post tempore evoluto, et
omnibus, quae secundum legem debebantur, expletis, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph
dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et
fuge in Aegyptum.
Adhuc enim omnia quieta erant:
adhuc Herodes Magos exspectans, nondum sui cordis
malitiam revelabat. Unde et secure vadunt in Jerusalem,
ut Legis mandata perficiant. Inde vero in
Aegyptum fugere jubentur, ubi Abraham, et Jacob,
et filii Israel peregrinati sunt. Hoc enim propheta
praedixerat dicens: « Ecce Dominus ascendet super

nubem levem, et ingredietur Aegyptum [(Is. XIX, 1)] , »
et corruent omnia simulacra ejus. Nubes enim
levis, et nullius corruptionis pondere gravis est
Virgo Maria, quae in Aegyptum Christum portavit,
ut lux in tenebris luceret, et populus, qui sedebat in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.