PL 165, col. 83

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

tenebris lucem videret. Qui consurgens accepit puerum,
et matrem ejus nocte, et recessit in Aegyptum,
et erat ibi usque ad obitum Herodis. Ecce fugit Christus,
et in nocte fugit, ut fuga, quae per se difficilis
est, noctis obscuritate difficilior fiat. Si ergo Christus
fugit Herodem, quanto magis nos diabolum, et
membra ejus fugere oportet? Nulla itineris difficultate
terreamur, quia melius est duro labore fatigari,
quam ab hostibus necari: arcta enim et angusta via
est, quae ducit ad vitam. Verumtamen nec semper
est fugiendum, nec semper est resistendum: sed
pro temporis et negotii qualitate, et hoc, et illud
fieri oportet. Nam et sancti aliquando fugiebant,
aliquando hostibus sponte occurrebant. Ipse quoque
Salvator noster, qui nos de civitate in civitatem

fugere praecepit, cum et ipse, si vellet, fugere potuisset,
sponte sua tempore passionis hostibus occurrit.
Non igitur timore mortis, si justam et
utilem 12 fore putamus, sed timore peccandi et visibiles
et invisibiles hostes fugere debemus. Quare
autem Christus in Aegyptum fugerit, evangelista
subinferens ait: Ut adimpleretur quod dictum est a
Domino per prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi
filium meum: si enim in Aegyptum non isset,
ex Aegypto vocari non potuisset. Sic igitur impleta
est prophetia, et utilitas prophetiae. Tunc Herodes
videns, quod illusus esset a Magis, iratus est valde:
et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem,
et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra,
secundum tempus quod exquiesierat a Magis. Quoniam

enim Herodes prophetarum oraculo in Bethlehem
nasciturum Christum audierat. Ideo omnes
pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus
ejus occidit, ut quia unum invenire non poterat,
unum simul cum caeteris interficeret. Sed quare
a bimatu et infra? Quia secundum Magorum responsionem,
Christum hujus aetatis esse sciebat.
Praeoccupatus enim aliis negotiis, cum jam pene duo
anni transissent, et Magi ad eum non reverterentur,
se illusum esse intelligens, valde iratus, omnes hos
pueros occidere jussit. Tunc impletum est, quod dictum
est per Jeremiam prophetam dicentem: vox in
Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.