PL 165, col. 87

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

Salvatorem nostrum, nam et ipse serpens vocatur,
postquam ad eam venit, postquam eam suo
semine impraegnavit, totamque evangelicae praedicationis
sementem in eam effudit, illa sicut vipera,
sicut venenosa et impia contra eum assurgens, eum 14
interfecit. Hujus autem filii isti sunt, qui matris
nequitiam fugientes, ad poenitentiam veniunt, et de
ipsius impio ventre exire nituntur. Hujus filii et
Apostoli fuerunt, qui exstincta matre, ex ejus
utero progredientes, ubique terrarum Evangelium
praedicaverunt. Ex hoc autem utero et Apostolus
laetabundus egrediens ait: « Cum autem placuit ei,
qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit
per gratiam suam, » et caetera [(Galat. I, 15)] . Et isti
quidem Synagogam occiderunt, quia perpetuae morti

eam damnaverunt. Sic igitur ex impia matre boni
filii oriuntur; quibus nunc dicitur: progenies viperarum;
sed jam nunc dissimiles a natura viperarum,
quis demonstravit vobis fugere a futura ira? Facite
ergo fructum dignum poenitentiae: illa enim poenitentia
sine fructu est, quae in nullo bono opere se
manifestat, qualis est. Sicut enim bonae arbores
commendantur fructu, ita et digne poenitentes bonis
operibus commendantur. Quis enim eum poenitere
dicat, qui adhuc id ipsum agit, unde se poenitere
dissimulat? Et ne velitis dicere intra vos: Patrem
habemus Abraham, talis enim cogitatio falsam
securitatem et inutilem parit. Non enim sufficit vobis
quod Abrahae filii estis, nisi Abrahae opera faciatis,
et ejus fidem teneatis. Dico enim vobis, quoniam

potens est Dominus de lapidibus istis suscitare filios
Abrahae. Unde manifestum est quod filii Abrahae non
secundum carnem, sed secundum fidem dicuntur.
Si enim secundum carnem dicerentur, qui ex
ejus carne non essent, ejus filii dici non possent.
Suscitantur autem de lapidibus filii Abrahae, quia
gentiles prius lapidei, duri, et infructuosi Abrahae
filii facti sunt, ejus fidem, et opera imitantes. Jam
enim securis ad radicem arboris posita est: securis
Christus arbor synagoga: prope est igitur ut
succidatur, cui ad radicem jam securis posita est.
Exspectat tamen adhuc, ut videat si fecerit fructum
bonum. Hoc enim ficus illa significavit, cui Dominus
maledixit, quoniam fructum non habebat, et

aruit. Qui igitur toti arbori non pepercit, quomodo
uni ex ramis parcet? Ne dicas itaque intra te; filius
sum Abrahae: sed fac illius opera, ne ab ejus radice

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.