PL 165, col. 88

Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne

simul cum caeteris succidaris. Omnis enim arbor quae
non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.
Quid enim arbor, quid fructus, et quid ignis
iste significet, manifestum est. De hoc enim igne
dicitur: « Vermis eorum non morietur, et ignis
eorum non exstinguetur [(Isai. LXIV)] . » -- Ego quidem
vos baptizo in aqua in poenitentiam. Qui autem
post me venturus est, fortior me est, cujus non sum
dignus calciamenta portare, ipse vos baptizabit
in Spiritu sancto, et igni. Aqua enim tantum
baptizabat beatus Joannes, quia ejus baptismus carnem
a sordibus lavare poterat; animam vero a peccatis
mundare non poterat. Erat enim hic umbra,
et figura melioris baptismi. Baptizabat autem in
poenitentiam, id est, ad hoc ut agerent poenitentiam,

ut sicut ipse aqua eos lavabat exterius, ita ipsi se
poenitentia lavarent interius, ut mox Christo veniente,
ad ejus baptismum suscipiendum essent parati.
Quae sunt autem calciamenta Christi, quae se
vir sanctus portare indignum esse dicit? Christi
enim calciamenta portare est ejus Incarnationis
mysteria praedicare: Quodammodo enim se divinitas
calciamentis induit, quoniam nostrae carnis morticinum
Dei Filius suscepit. Cum enim caetera indumenta
ex alia et alia materia habeamus, calciamenta
tamen non nisi carnea, et de carne suscepta
habemus. Baptizabat autem Christus in Spiritu
sancto, et igni, id est, in virtute Spiritus sancti, qua
peccata simul tolluntur et uruntur. Una enim

eademque virtus est et Patris, et Filii, et Spiritus
sancti; sed quia Spiritus sanctus ab utroque procedit,
bene in Spiritu sancto Dominus Jesus baptizare
dicitur; quia in hac una persona virtus totius Trinitatis
breviter ostenditur. Ipse enim qui ait, « nisi
quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto [(Joan. III, 5)] ;
» idem ipse dixit, « baptizantes eos
in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [(Matth.
XXVIII, 19)] . » Si igitur beatus Joannes dixisset,
ipse vos baptizabit in se ipso, quando dixit: Ipse
vos baptizabit in Spiritu sancto; obscurum quidem
esset, ad ipsum tamen significaret. Similiter autem si
dixisset: ipse vos baptizabit in Patre: et hoc iterum
esset obscurum, quamvis omnium trium sit una operatio.
Bene itaque dixit, ipse vos baptizabit in Spiritu

sancto, id est, in ea virtute quae communis est Patris,
et Filii, et Spiritus sancti. Sequitur: Cujus
ventilabrum in manu sua et permundabit aream

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.