PL 165, col. 89
Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne
15
suam; et congregabit triticum suum in horreum,
paleas autem comburet igni inextinguibili. Quis enim
per ventilabrum, quo grana a paleis dividuntur,
nisi ejus discretionis libram, et examen?
quid vero per aream, nisi Ecclesiam? quid per triticam,
nisi bonos? quid per paleas, nisi malos?
quid per horreum, nisi patriam coelestem? Postquam
igitur Salvator noster suae discretionis examine bonos
a malis, et agnos ab haedis separabit, tota sancta
Ecclesia iniquorum consortio libera, et emundata,
tunc bonos ad regnum invitabit dicens: Venite
benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis
paratum est ab origine mundi. Paleis autem,
id est, iniquis quid dicet? Ite maledicti in
ignem aeternum. Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem
ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Quod enim
ait tunc, intelligendum est, quando Joannes
talia praedicabat, et baptizabat, non autem quando
praedicare coeperat: jam enim tricesimum annum
uterque intraverat, quando ad baptismum Dominus
venerat. Baptizatur autem Jesus non sibi, sed nobis.
Lavat aquas, et sanctificat suo tactu, non
ipse lavatur ab aquis. Ibi vetus circumcisio periit:
ibi novae fidei innovatio coepit. Ibi primum Joannes
baptizare didicit, ubi totius Trinitatis mysteria cognovit,
audivit, et vidit. Territus tunc Joannes, et
ad Dominum accedere contremiscens, prohibebat
cum dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad
me? Respondens autem Jesus dixit: Sine modo; sic
enim decet nos implere omnem justitiam. Tu, inquit,
major es, tu Dominus es; ego minor et servus; me
oportet minui, te autem crescere. Quid est ergo quod
tu venis ad me? ego potius debui ire ad te. Tu
mundus es, et omnia mundas: non tu a me, sed
ego a te et mundari, et baptizari debeo. At ille: Sine modo;
mysterium est quod ago, dum ego baptizor,
tu quoque in me baptizaris, quia membrum
es illius, qui baptizatur. Sic enim decet nos implere
omnem justitiam, veteribus finem, et terminum ponentes,
novis autem exemplum et regulam dantes. Tunc dimisit eum.
Quid est, dimisit eum? non ulterius
restitit, non ulterius contradixit, quin immo
acquievit, et eum secundum suam voluntatem facere
permisit. Baptizatus autem Jesus confestim
ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit
Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem
super se: et ecce vox de coelis dicens; hic est filius
meus dilectus, in quo mihi complacui. Quid est