PL 165, col. 90
Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne
enim quod baptizato Domino coeli aperiuntur? Magnum
est hoc mysterium, magnamque his, qui baptizantur,
laetitiam praefigurat. Clausum erat prius,
nemo illuc ante baptismum ingrediebatur: nunc
autem apertum est: sed baptizatis est apertum.
Sic enim ipse Dominus ait [(Joan. III, 5)] : « Nisi quis
renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit
in regnum coelorum. » Vidit autem Spiritum Dei
descendentem sicut columbam, non quod Spiritus sanctus
in columba incarnatus sit; solus enim Filius
est incarnatus; sed quod in columba Spiritus Dei
se ostendere voluit. Nam et in nobis est Spiritus
sanctus: hoc enim Apostolus dicit [(I Cor. III, 16)] :
« Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus
habitat in vobis; » non tamen Spiritus sanctus
incarnatur in nobis. Vox autem illa, quae de
coelis audita est, cujus nisi Patris fuit? Quis enim
alius dicere potuit; hic est filius meus dilectus? Verumtamen
qualiter ab invisibili et incorporeo vox
corporea, sensibilisque procedat, solvat qui potest.
Complacet autem sibi Deus Pater in Filio suo dilecto,
quod talem ante tempora ineffabiliter, et sine
initio filium genuit. Sic enim, si dicere dignum est,
et nos nobis placemus in operibus nostris, quando
aliquid agimus, quod laude dignum esse videatur.
Apertissime autem hoc in loco Trinitas ostenditur,
iniquo personaliter tota sentitur; siquidem Filius
in homine, Spiritus sanctus in columba, et Pater in
suae vocis testimonio declaratur.
VII.
[CAP. IV.] Tunc Jesus ductus est in desertum
a Spiritu ut tentaretur a diabolo. Et cum jejunasset
quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea
esuriit.
Praecipui Ecclesiae sancti doctores Dominum
Jesum in desertum a suo spiritu ductum esse exponunt:
quem si ab alio quoque spiritu ductum
fuisse exposuissent, non esset inconveniens, cum
Lucas Evangelista eum in Jerusalem, et in 16 montem
excelsum valde a diabolo non assumptum, sed
ductum apertissime dicat. Quod si ibi, et ibi ab alio
spiritu ductum esse non est inconveniens; quare in
desertum quoque ab alio spiritu eum ductum fuisse
inconveniens videatur? Sed sive a suo, sive ab
alio ductus fuerit, considerandum est, quare se a
diabolo tentari permiserit. Nihil enim sine utilitato
et ratione facit Salvator noster: et ibi maxime rationem
quaerere debemus, ubi ipse aliquid agit (si
tamen tale aliquid agit), quod suae majestatis videatur
esse indignum: quis enim audire non horreat,