PL 165, col. 91
Commentaria in Matthaeum (Bruno Astensis), J. P. Migne
quod virtus a diabolo vel ducatur, vel tentetur? Verumtamen
vel sua sponte ducitur, imo se jubente
ducitur (ejus enim velle jubere est), non est hoc tantum
horrendum, quantum quid significet mirandum
et quaerendum. Quis enim nesciat Pilatum et
Judaeos qui eum occiderunt, non solum membra diaboli,
sed ejus quoque servos fuisse? Et quidem major
nobis injuria videtur esse ea, quam a servis
alicujus hominis patimur, quam si ab ipso eorum
domino eam pateremur. Unde non magis horrendum
est quod Salvator noster a diabolo ducitur, et tentatur,
quam quod a Judaeis occiditur et flagellatur. Sicut
enim Christus occiditur non sibi, sed nobis; ita
etiam tentatur non sibi, sed nobis. Nobis enim mortuus
est, quia nobis ejus mors necessaria erat: nisi
enim ipse moreretur, nos non viveremus: mortuus
igitur est, ut nos vivamus. Similiter autem nobis
tentatus est; quia ejus tentatio duplex nobis beneficium
probat. Alterum quidem ut sciamus quomodo
tentatoribus nostris, et his qui nobis injuriam faciunt,
respondere debeamus. Alterum vero ut in
nulla nostra virtute, vel sapientia confidamus; quoniam
inimicus noster diabolus, qui ipsum Dominum
nostrum tentare praesumpsit, tanquam leo rugiens
semper circuit quaerens quem devoret. Reddita
igitur causa tentationis, videamus et mysterium
significationis. Cum enim multis modis diabolus homines
tentet, maxime tamen his tribus eos tentando
aggreditur: id est aut ciborum appetitu, aut vana
gloria, aut honoris et divitiarum sublimitate. Nititur
autem eos quos tentat, ad excelsa ducere, et in
altum elevare, ut sicut ipse elevatus cecidit, sic et
alios exaltando ruere faciat. Ipse enim est qui
ait: « In coelum ascendam, super astra Dei
exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti,
in lateribus Aquilonis, et similis ero Altissimo. »
Alios itaque in desertum ducit: alios supra
templi pinnaculum ponit: alios vero in montem excelsum
exaltat. Et in desertum quidem ducit:
quando ab amore coelestis patriae, et a divina contemplatione
mentes hominum avertit, et terrena
quaeque, et transitoria cogitare facit: desertum
enim est quidquid a Deo longe est. Sed quod cogitare
non magnum peccatum est, nisi cogitationi delectatio
succedat, opponit menti diversas ciborum
delicias, ut sicut primum hominem decepit per gulae
intemperantiam, sic caeteros quoque decipiat. In
pane enim omnia ciborum genera significantur, secundum
illud: Intravit Jesus in domum cujusdam
principis Pharisaeorum Sabbato manducare panem.
Quando igitur haec tibi in mentem venerint, et
oblitus eorum quae animae sunt, sola ea quibus caro
delectatur, inpinguatur et superbit, cogitare coeperis,