PL 166, col. 1302

Epistolae et privilegia (Honorius II), J. P. Migne

G., praefatae metropolis suffraganeo, episcopum in
eadem Ecclesia, posthabita sedis apost. reverentia,
tua fraternitas, prout accepimus, consecrare praesumpsit;
et quia injuriam venerabili fratri nostro
Didaco Comp. archiep. super hoc irrogatam, et contemptum
S. R. E. indiscusse praeterire non possumus,
fraternitati tuae mandando praecipimus, quatenus
proxima Dominica qua legitur Ego sum pastor
bonus, de tantis excessibus ad nostram praesentiam
venias respondere paratus.
XCVII. Didaco, archiepiscopo Compostellano, gratias agit quod ipsum et S. Romanam Ecclesiam visitaverit, etc. [(Anno 1129.)] [FLOREZ, ibid., p. 491.]

HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili
fratri DIDACO Compostellano archiepiscopo,
salutem et apostolicam benedictionem.
Super eo quod nos et sanctam matrem tuam Romanam
Ecclesiam visitasti, fraternitati tuae grates
referimus: nuntios autem tuos ad nos directos benigne
recepimus, et quod in tuis continebatur litteris
diligenter attendimus. Verum nos dilectum filium
nostrum Hu. [Humbertus sive Hubertus] cardinalem
presbyterum de latere nostro ad partes Hispaniae
missum destinavimus, et ei vices nostras commisimus.
Tua ergo fraternitas illum benigne recipiat,
honeste pertractet, et in negotiis ecclesiasticis ad
honorem Dei et B. Petri ei diligenter assistat. Caeterum

cum ad nos Domino praestante redierit, super
his quae dilectus noster filius rex A. et nuntii tui
pro te postularunt, consilium habebimus. Bracarensi
autem archiepiscopo, ut de praesumptione quam in
consecratione Colimbriensis episcopi commisit, proxima
Dominica quae legitur: Ego sum pastor bonus,
ad nostram praesentiam veniat responsurus, per
scripta nostra mandavimus.
XCVIII. A[defonso] Hispaniarum rege recommendat legatum suum, Hubertum presbyterum cardinalem. [(Anno 1129.)] [FLOREZ, ibid., p. 491.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto

in Christo filio A., illustri Hispaniarum regi, salutem
et apostolicam benedictionem.
Quanto affectu quantaque devotione avus tuus illustris
memoriae rex A. B. Petrum, et S. R. Ecclesiam
dilexerit, interroga seniores tuos, et dicent
tibi, quod ob hoc victoria sibi a coelesti numine praestita
Saracenos Christiani nominis inimicos saepe
praeliando devicit. Quod autem ipsius inhaerendo
vestigiis Ecclesias et ecclesiasticas personas veneraris
et diligis, gratulamur, et ut de bono in melius
proventum percipias, divinae clementiae supplicamus.
Hubertum cardinalem presbyterum de latere nostro
ad partes Hispaniae delegavimus, et ei vices nostras
commisimus: tua ergo nobilitas pro reverentia S.
Petri et nostra, benigne recipiat, ut regiae potestatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.