PL 166, col. 1303

Epistolae et privilegia (Honorius II), J. P. Migne

fretus auxilio enormitates regni tui sancti Spiritus
gratia cooperante corrigat, et quae bene sunt statuta
confirmet. Verum cum ad nos (praestante gratia)
redierit, super eo quod pro fratre nostro Didaco
Compostellano archiepiscopo postulasti, liberius
poterimus habere consilium. Pro charitate autem
tua praefato legato nostro mandamus, ut M.
Auriensi archidiacono pro quo rogasti justitiam
faciat.
XCIX Ad Norbertum archiepiscopum Magdeburgensem.-- Confirmat substitutionem Praemonstratensium clericis minus religiose viventibus. [(Anno 1129.)] [HUGO, Annal. sacri ord. Praemonst. tom. II, c. 109.]

HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili
fratri NORBERTO Magdeburgensi archiepiscopo,
salutem et apostolicam benedictionem.
Quae a fratribus nostris juste et rationabiliter statuta
esse cognoscimus, animo libenti auctoritate
apostolica confirmamus. Quemadmodum autem ex
scriptorum tuorum, quae ad nos tua direxerit fraternitas,
inspectione, et nuntiorum tuorum relatione
percepimus, clericorum, qui in ecclesia Sanctae
Mariae Magdeburgo minus religiose vivebant, et ob
hoc etiam bona ipsius ecclesiae fuerant imminuta,
in locis aliis, necessitatibus suis tanquam pius pater
providens posuisti, et in eadem Ecclesia beatae Mariae
religiosos viros canonicam vitam professos

statuisti; quod quia a prudentia tua zelo Dei in religionis
intuitu juste factum esse dignoscitur, ratum
jubemus.
Datum Laterani, anno 1129.
C. Ad Conradum Salzburgensem archiepiscopum. [(Anno 1129.)] [MEICHELBECK, Hist. Frising. t. I, I, 309.]
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili
fratri CHONRADO Salzburgensi archiepiscopo,
salutem et apostolicam benedictionem.
Frisingensis Ecclesia, et Henricus episcopus per
litteras et nuntios suos in praesentia nostra adversum

te graviter questi sunt, quod videlicet ordinationes
ab eo post adeptam gratiam praedecessoris nostri felicis
memoriae papae Calixti et Romanae Ecclesiae
factas, evacuare contendis: altaria etiam, quae ab
ipso sunt consecrata, subvertis, et de parochia sua,
non sicut metropolitanus, sed tanquam proprius
episcopus judicas et disponis. Nos autem nec sua,
nec alterius alicujus peccata, sicut nec debemus ullatenus
defendere volumus. Verum si Frisingensem
Ecclesiam de praedicta persona, prout zelo justitiae
agere videris, desideras liberari, rationabile est ut
in causa ista canonice procedas. Nos enim et eam
audire, et praestante Domino definire parati sumus.
Interim vero ab omni infestatione tam personae quam
parochiae suae abstineas.
CI. Monasterii S. Petri (in Nigra Silva) protectionem suscipit et privilegia confirmat. [(Intra 1125-1130.)] [SCHANNAT, Vindiciae litter., I, I, 162.]

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.