PL 166, col. 1304
Epistolae et privilegia (Honorius II), J. P. Migne
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
in Christo filio EPPONI abbati monasterii, quod in
Nigra Silva, in loco qui cella Sancti Petri dicitur,
situm est, ejusque successoribus regulariter substituendis
in perpetuum.
Incomprehensibilis et ineffabilis divina miseratio
nos hac providentiae ratione in apostolicae sedis administratione
constituit, ut paternam de omnibus
ecclesiis gerere sollicitudinem studeamus, si quidem
haec Romana Ecclesia, quae a Domino sibi concessum
omnium ecclesiarum retinet principatum, tanquam
diligens mater singulis debet Ecclesiis instanti
vigilantia providere, ad ipsam enim quasi ad caput
et matrem ab omnibus concurrendum, ut ejus uberibus
nutriantur, et ab oppressionibus releventur;
condecet ergo ut ecclesias et alia venerabilia loca,
maxime quae ad speciale jus et ad singularem proprietatem
Sanctae Romanae Ecclesiae, cui auctore
Domino servimus, spectant, specialioris praerogativae
sortiantur honorem, et apostolicae auctoritatis
communimine roborentur. Quia igitur egregiae nobilitatis
vir Berchtoldus dux in comitatu Brisaquensi,
in Constantiensi episcopatu, in Silva quam dicunt
Nigram, ad honorem B. Petri apostolorum
principis, monasterium aedificavit, ipsumque allodium
Romanae Ecclesiae juri mancipavit, nos ejus
devotionem apostolica auctoritate firmantes, et tuis,
dilecte fili Eppo abbas, postulationibus annuentes,
ad exemplar Domini praedecessoris nostri felicis
memoriae Urbani II papae, ipsum locum sub apostolicae
sedis tutela specialiter fovendum suscipimus,
et praesentis iterum privilegii pagina, apostolica
auctoritate statuimus, ut quaecunque praedia sive
possessiones praefatus dux Berchtoldus cum sua
uxore Agnete, et filiis tradiderit, et alii viri ex suo
jure nostro monasterio obtulerint, sive in futurum
concessione pontificum, liberalitate principum, seu
oblatione fidelium juste et canonice poteritis adipisci,
firma vobis et illibata permaneant; decernimus
ergo ut nulli hominum liceat idem monasterium
temere perturbare, et ei subditas possessiones
auferre, minuere, aliquibus temerariis fatigare vexationibus,
sed omnia integra conserventur, eorum
pro quorum sustentatione et gubernatione concessa
sunt usibus omnimodis profutura. Porro.. . . . . . . . . . . . . . . .
Sumptibus et laboribus excoluntur vel nutriuntur,
quietas et illibatas vobis manere censemus, nec vos
super hoc aut ab episcopo ejusdem dioecesis aut
ejus ministris inquietari permittimus; sepulturam
ipsius coenobii omnino liberam sancimus, ut eorum
qui illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae
voluntati nisi forte excommunicati sint nullus obsistat;
ordinationes monachorum, consecrationem