PL 166, col. 1517

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

Quis autem est qui tecum una hora vigilet? Avulsus
enim es a nobis quantum jactus est lapidis, et agonizas
prolixius, ita ut gutta sanguinis tui decurrat in terram
[(Luc. XXII)]
. Longe avulsus es a nobis quia
lapis est abscissus de monte sine manibus, et jactus
est lapis, et percussit Goliam in fronte, et statuam
in pedibus. Iste est jactus tuus longe a nobis, quia
etiam adusque interiora velaminis praecursor introisti
pro nobis, ubi semper interpellas Patrem. Sed
utinam gutta sanguinis qui de agone tuo sudat,
usque ad terram decurrat; et aperiat terra os suum,
et bibat illum et clamet ad te, et tecum ad Patrem,
melius quam sanguis Abel! [(Gen. IV.)]
Quis autem,
est, Domine, qui tecum una hora vigilet? Etiam in
coelo non est factum silentium [(Apoc. VIII)]
, nisi quasi

media hora; quanto minus in terra, una hora [(Matth.
XXVI)]
, vigilabimus tecum? Quoties et redis ad nos,
et invenis dormientes [(Ibid.)]
, et tamen benigne suscitas
nos, et iterum abis secundo et tertio eumdem sermonem
dicens? [(ibid.)]
Statim autem ut recesseris,
iterum somnus occupat nos, nec vigilare possumus
nisi quandiu nobiscum es et suscitas nos. Venis in
secunda et tertia vigilia [(Luc. XII)]
, sed beatus ille
servus quem tunc inveneris vigilantens [(ibid.)]
. Jam
primae et quartae vigiliae nulla mentio fit; quia nec
primaeva aetas sensum recipit vigilandi, nec ultima
spem prolixius dormiendi. Et quid est, Domine,
quod tertio rediens, copiam dormiendi praestas? Dormite jam,
inquis, et requiescite [(Matth. XXVI)]
.
Nunquid alium concedis somnum, ubi requiescitur;

et alium prohibes in quo oculi gravantur? Ita est:
qui enim vigilat in te, suaviter dormit, et silet, et
somno suo requiescit; qui autem dormit, a te, sicut
ebrius nocte [(Jer. XXIII)]
nesciens graviter agitatur. Tristis est,
inquis, anima mea usque ad mortem [(Matth. XXVI)]
.
Anima tristis est quae exspectat mortis
tribulationem: quis enim sciat utrum ad sinistram
an ad dextram eat? Quis enim sciat quomodo
respondeat ad arguentem se, quando judex sicut
parturiens [(Isai. XLII)]
loquitur? Ideo tristis anima,
similis fiat pellicano solitudinis, qui odit civitatem,
conventicula eorum de sanguinibus, et macie solitudinis
pallet, et sicut nycticorax in parietinis Scripturae
quaerat sibi escam tota nocte, et evolet in

passerem super tectum vigilantem et caventem
quando veniat fur. Vel Judam non videtis, quomodo
non dormit? Quam pervigiles habet oculos avaritia!
Quomodo circuit orbem terrae! Non cessat manus
ejus, non cessat pes, et coacervat sibi iram in
die irae. Et tamen dormit Simon, dormit Jacobus et
Joannes. Quare? Quia non attendunt quid post paululum
futurum sit; periculi magnitudo somnum fugat!
Nunquid dormivit Petrus in atrio? Nunquid
dormierunt qui relicto eo fugerunt? Nunquid dormivit
adolescens quando tenuerunt eum, et ille, rejecta sindone, nudus
[(Marc. XIV)]
profugit? Et tamen frigus erat,
quia stabat Petrus et calefaciebat se [(Joan. XVIII)]
:
magnitudo periculi, et frigus et famem
facit oblivisci. Evigila tandem, evigila, miserabilis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.