PL 166, col. 1518

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

anima; si non amore, saltem timore. Cogita
saltem cruciatum quem jam passura es in morte;
certe nulla crux est durior quam mors. Mors, inquam,
ipsa est durissima crux quae tibi paratur; ad
quam quotidie tu festinas, et non attendis: vide
quomodo te mors crucifigit, corpus rigescit, crura
distenduntur, manus et brachia decidunt, pectus
anhelat, cervix languescit, labia spumant, oculi stupescunt,
facies exsudat, vultus horrescit, et velut
testa pallescit. Ista te manet crux, nescio utrum in
lectulo molli, an in cruce rigida suavius moriatur,
nisi quod crux citius dolorem abscindit. Quae videmus
et sentimus levia sunt ad ea quae intus anima
jam praegustat. Nam sensus a corpore cito recedit,
animam sua mors semper comitatur. Cum ambularent

animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea [(Ezech. I)]
.
Si vita nostra proficeret, tota sanctae
Scripturae nobiscum ambularet, sed quia per paludes
et saxa pedibus euntes offendimus vix rotae nos
sequuntur. Passio Domini celebratur, et nos voluptati
operam damus! Clamat nobis de cruce: O vos
omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est
dolor similis sicut dolor meus [(Thren. I)]
, et nemo
est qui audiat, nemo est qui consoletur, nemo est
qui respondeat. Sitio [(Joan. XIX)]
, inquit. Domine,
quid sitis? Ergone plus cruciat sitis quam crux? de
cruce siles, et de siti clamas? Sitio: Quid? Vestram
fidem, vestram salutem, vestrum gaudium; plus
animarum vestrarum quam corporis mei cruciatus
me tenet. O vos omnes qui transitis per viam, attendite

et videte si est dolor similis sicut dolor meus.
Attendite dolorem meum, ut in dolore meo videatis
dolorem vestrum; dolor meus imago vestri doloris
est. Quod attenditis in corpore meo, attendite et
vos si similis dolor non est in corde vestro, transitis
a vobis ad me; transite a me in vos, et videte si
similis dolor in vobis sit sicut dolor meus. Nolite
flere super me, sed super vos ipsas flete, filiae Jerusalem [(Luc. XXIII)]
.
Nam ille dolor, quem transitis et
non attenditis, magis est flendus quam dolor meus:
propter scelus enim vestrum percussus sum. Haec
nobis de cruce tua clamas, o benigne Jesu; et si
non verbis, tamen ipsa re: quid tibi respondeam?
quid loquar? aut quid retribuam? fecisti ergo mihi
de corpore tuo speculum animae meae. Nesciebam

contumelias et terrores, et colaphizantem me incessanter
Satanam, nisi viderem artem medicinae tuae
similia similibus curantem, et appenderem in statera [(Job VI)]
hinc calamitatem tuam, illinc iniquitatem
meam. Dedisti corpus tuum percutientibus, et genas
tuas vellentibus, faciem tuam non avertisti a conspuentibus
in te [(Isa. L)] , ut alapae tuae alapas meas
removeant, et flagella flagellis expientur, et opprobria
exprobrantium quae ceciderunt super te auferant
a me opprobrium sempiternum. Haec sunt linteamenta
mundissima carnis tuae, quibus vulnera
mea alligasti, o Samaritane misericors, ut imponeres
me super jumentum tuum et perduceres in stabulum,
quoniam vere languores nostros ipse tulisti,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.