PL 166, col. 1522

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

his quae nunc mendico nihil in manibus meis reperiam.
Hora, inquam, orationis nona est; orasti hac
hora pendens in cruce; orasti, inclinato capite clamans
voce magna [(Joan. XIX)]
, et expirasti; orasti,
inclinato capite in spiritu humilitatis, et clamans
voce magna, altissimo et secretissimo affectu paterno
et nostrae charitatis; in illo, Domine, clamore valido
exspirasti, et eumdem quem de nobis tunc habebas
compassionis animum tecum adhuc reservas, quia
charitas tua refrigescere nescit. Erat autem hora
orationis nona. Et quare nona orationis erat hora?
quia circa horam nonam tenebrae factae sunt [tenebrae
factae sunt usque in horam nonam]. Repellendus
erat horror tenebrarum, qui universam operi erat
terram; repellenda caligo populorum, quae ex

tunc coeperat abundare ex quo tu coepisti ad auram
post meridiem deambulare; ex quo tunc non cessasti
clamans, ubi es Adum? [(Gen. III.)]
Sequens post tergum
fugientis et abscondentis se quantum in ipso
fuit qui et dimissus est de paradiso voluptatis, et
pervenit usque ad condignum suae cruciatum iniquitatis.
Sed nos, inquit, digna factis recipimus, hic
autem quid fecit? [(Luc. XXIII.)]
O Adam, quam sero in
haec verba prorupisti! Modo te primum inveni. Amen
amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso [(ibid.)]
:
ideo est hora orationis nona. Nona oravit: nam decima
paradisum intravit. Propterea non introibat
claudus in templum, quia nondum usque ad decimam
generationem pervenerat, sed Petrus ad eum: In nomine,
inquit, Jesu Christi surge et ambula (Act.

III). Vere vos estis montes ad quos levavi oculos
meos, unde veniet auxilium mihi: sed auxilium meum
a Domino [(Psal. CXX)]
, quia dixisti: In nomine Jesu
Christi surge et ambula. In verbo Christi laxas rete,
et in verbo Christi claudum levas. In verbo Christi solidantur
bases ejus et plantae. Quae sunt bases ejus? Fides
et timor: et quae plantae? Spes et charitas: ideo bene
Petrus et Joannes simul ascendebant; quorum alter
fidei alter charitatis insigne ferebat. Ascendebant ad
templum tuum, Domine, tecum simul oraturi ut et
ipsi tecum simul introeant in paradisum sanctuarii
tui. Quia scissum est in morte tua velamentum quod
erat super faciem Moysi [(Exod. IV)] . Sed noluerunt
introire soli, quia nec tu, Domine, solus paradisum

introisti. Tu latronem, isti claudum introducunt.
Sed neque jam latro in paradiso est, neque claudus
in templo: quomodo enim claudus est qui stat et
ambulat, exsilit et Dominum laudat? Aut quomodo
latro est, si cum Christo in paradiso? Non enim juxta te habitabit malignus
[(Psal. V)]
. Latro fuerat
quando latebat ante confessionem; justus autem
post orationem, quid enim oravit? Memento mei dum
veneris in regnum tuum [(Luc. XXIII)]
. O magna fides,
o magna charitas! orat pro futuris, non praesentibus;
non vult de cruce deponi, sed in regno Christi
reponi: quid enim est aliud dicere quam, cupio dissolvi
et cum Christo esse [(Philip. I)]
. Nescio quid
Paulus magis isto latrone cupierit. Memento mei! O
cor contritum et humiliatum! Quid minus vel humilius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.