PL 166, col. 1524

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

humerum tuum? humerus tuus altus est, humerus
tuus fortis, humerus tuus pertingit usque ad Patris
consessum super omnem principatum et potestatem
et virtutem. Illuc perducis ovem centesimam, illuc deducis ovem Joseph
[(Psal. LXXIX)]
. Ad dexteram Patris
deducitur ovis Joseph. Valde jam secura ovis
Joseph; Christus te portat super humerum suum;
fortis est humerus ejus, noli timere; altus est, noli
ad ima respicere, quia nemo mittens manum suam ad
aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei [(Luc.
IX)]
. Grave jugum super filios Adam a die nativitatis
eorum, usque ad diem reversionis in matrem omnium! [(Eccl. XL.)]
Quandiu sum filius veteris Adam, grave
jugum porto. Si essem filius novi Adam, leve jugum
portarem. Quod est jugum grave? talentum plumbi;

et quod est onus leve? crux Christi. Illud sicut
scriptum est, submergitur in aquis vehementibus [(Exod. XV)]
;
istud enatat super aquas. Mira res! nihil
formidolosius homini quam crucem pati. Sed quare
timent homines crucem? Quia latrones sunt: si latrones
non essent, crucem non timerent; ergo qui
timet, latro est. Quomodo, inquis, latro est? audi
Christum: Vos autem, inquit, fecistis eam id est,
domum meam speluncam latronum [(Matth. XXI)]
.
Templum Dei sanctum est, quod estis vos; faciunt
ergo homines seipsos speluncam latronum: jugulant
homines et trahunt in speluncam suam. Quod enim
majus homicidium, quam ut seipsum interficiat
homo? vel quod gravius homicidium, corpus occidere

an spiritum? O quoties homo spiritum suum
interficit! quot homicidia in semetipso perficit? quoties
voluntarie et ex studio peccatum perpetrat, quid
aliud quam seipsum jugulat? Omnis enim qui acceperit
gladium, gladio peribit [(Matth. XXVI)]
. Gladius
animae peccatum est; peccatum animae mors est;
qui hunc gladium manu propriae deliberationis acceperit;
hoc est acceptum habet et gratum; primus in
seipsum manum mittit, primus semetipsum interficit: Gladius,
inquit, eorum intret in corda illorum [(Psal.
XXXVI)]
. Nec satis est semel occidere et quiescere;
millies et millies crudeles in se manus convertunt;
et veloces sunt pedes eorum ad effundendum sanguinem
suum viri sanguinum et dolosi. Quomodo
dolosi? Quia congerunt cadavera mortuorum

in speluncam suam, et operiunt aggere terrae
ne vel ipsi videant, vel ab aliis videantur. Nolunt
ipsi videre, ne horrorem vel pudorem ingerant eis
in faciem, morticina fetentia; nolunt videri, ne forte
deprehensi tanquam latrones homicidae ad horrenda
supplicia pertrahantur. Quid autem in omnibus suppliciis
tam horrendum quam crux? Ideo timent crucem
latrones, quia crux scelerum vindex est, crux
impiorum poena est, crux aequa lance judicat et remunerat,
binc nocentes, illinc innocentes, ideo crux
impiis formidolosa, piis autem super omnia ligna
paradisi gratiosa est. Nunquid enim Christus crucem
timuit? nunquid Petrus? nunquid Andreas?
imo et optavit, exsultavit enim ut gigas ad currendam
viam [(Psal. VIII)]
: Et, desiderio, inquit, desideravi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.