PL 166, col. 1526

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

[(Matth. XXVI)] ,
quid enim discipuli, nisi capitit
capitis, qui omnes numerati sunt? [(Matth. X.)]
Ergo
in Calvariae loco vexillum crucis erigitur. Pro eo,
inquit, quod ambulaverunt filiae Sion extento collo et
nutibus oculorum, decalvabit Dominus verticem filiarum
Sion [(Isa. III)]
. Decalvet Dominus verticem capilli
perambulantium in delictis suis [(Psal. LXVII)] .
Decalvabit, inquit, verticem filiarum Sion, et faciet
ibi Calvariae locum, ut ibi figatur gloriosa Christi
crux, ubi sedem sibi superbia locaverat. Dilata, inquit, calvitium tuum sicut aquila
[(Mich. I)]
. Aquila
decalvata, perspicuo sole fruitur; sic animae calvities
quanto dilatatur, tanto se purius in eam vera.
lux infundit; qui autem sibi comam nutriunt, caecitatis
et gravitatis sibi damnationem acquirunt. Propterea

lucis hujus beatae visionem perdidit Absalon,
quia gravabat eum caesaries, et non nisi semel in
anno tondebatur, et crines suos ponderabat ducentis
siclis pondere publico [(II Reg. XIV)]
, unde in eodem
crine suspensus ad arborem interiit. Absalon, patris
pax, ipse est et Judas, et quicunque in pace,
Christo est amaritudo amarissima [(Isa. XXXVIII)]
. Ave,
Rabbi [(Matth. XXVI)]
, voce et osculo, Patri pacem
ferebat, ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant [(Psal. LXI)]
.
Homo, inquit, pacis meae, in quo
speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me
supplantationem [(Psal. XL)]
. Unus est et multi sunt.
Ecce Absalon, ecce Judas, ecce corpus Satanae. Sed
quomodo comam nutriebat? fur erat, et loculos habebat [(Joan. XII)] .
Ista eum caesaries gravabat, et semel

in anno tonsus, quando semel retulit triginta
argenteos et projecit eos in templo; quos ponderavit
ducentis siclis, qui numerus immundorum est, et
hoc, pondere publico, non pondere sanctuarii; poenitentia
enim ductus peccatum suum valde ponderavit. Peccavi tradens sanguinem justum
[(Matth. XXVII)]
.
Singula verba plena sunt ponderibus, sed pondere
publico, non pondere sanctuarii, quia plus erubuit
infamiam quam conscientiam, plus suam nequitiam
quam Dei misericordiam ponderavit. Audi pondus
sanctuarii: Peccavi, malum coram te feci, dele iniquitatem
meam [(Psal. L)]
. Hinc iniquitatem meam ego
agnosco [(ibid.)] , illinc misericordiam tuam magnam
attendo; miserere mei, Deus [(ibid.)]
. Audi et pondus

publicum: Major est, ait Cain, iniquitas mea quam
ut veniam merear [(Gen. IV)]
. Retulit ergo triginta argenteos,
et projecit in templo [(Matth. XXVII)]
. Vide
quam magni ponderabat eos, non projecit eos in
sterquilinio, sed in templo, nimirum talibus semper
diis templum suum devoverat: Avaritia enim, simulacrorum
servitus est [(Gal. V)]
, et avaritia excaecat
oculos sapientum [(Deut. I)]
. Ecce infelix qualiter excaecatus
est! maluit seipsum perdere, quam denarios
perire. Denarios templo, seipsum laqueo addixit;
amabat haeredes suos qui eosdem denarios
exinde colligerent, qui etiam nunc reservant in suo
Corban. Projecit eos in templo, et abiens laqueo se
suspendit. Jamdiu erat quidem quod a Christo recesserat
et avaritiae laqueo se suspenderat: sed quod

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.