PL 166, col. 1527

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

fecerat, in occulto, palam, omnibus innotuit [(Matth. X)] .
Exterioris poenae qualitas, supplicii modum aperuit;
quia per quae peccaverit homo, per haec punietur [(Sap. XI)]
.
Suspensus crepuit medius [(Act. I)]
, plenus
erat venter, et ruptus est. Uter crepuit medius
ubi sedes erat Satanae, crepuit ergo vas contumeliae,
quia non erat de vasis figuli quae probantur in fornace [(Eccli. XXVII)]
:
propter quod in agro figuli in
sepultura peregrinorum [(Matth. XXVII)]
sortem non
habuit: sed velut testa crepitans per inane dissolvitur, et diffusa sunt omnia viscera ejus
[(Act. I)]
. Pecuniae
viscera sunt avari; illa diffunduntur et perduntur,
sed viri misericordiae colliguntur. Pendet
adhuc Judas et Absalon per comam capitis sui, et
mulus cui sederat pertransiit [(II Reg. XVIII)] . Nolite

fieri sicut equus et mulus, quia mundus transit et
concupiscentia ejus. Crinis Absalon quo suspenditur, radix omnium malorum
avaritia est [(I Tim. VI)] , ubi
haec radicaverit, omnium malorum caesaries abundabit.
Mulus vero ex equo et asino mistus est duplex
animus qui foris ostentat quod intus non servat.
Talis erat Judas, talis Absalon: foris pietas intus
malitia; duplex iniquitas. Equus manifeste tumet,
asinus simpliciter ambulat, mulus nequam et subdolus,
incautum praecipitat.
Aperi nobis, Domine, aperi nobis ostium lateris
tui quod est in arca tua, ut introducas nos cum
mundis animalibus septena et septena. Tu es verus
Noe quem solum invenit Deus Pater tuus justum

coram se [(Gen. VI)] . Hic est, inquit, Filius meus dilectus
in quo complacui [(Matth. IV)]
: Tu cognoscis
oves tuas, et ipsae te agnoscunt, quia sunt animalia
munda septena et septena qui septiformi gratia et
operibus lucis. Sabbatum ex Sabbato adepti jam
digni sunt octavae conscribi; qui numerus tantum in
arca salvatus est.
Introduc et nos ad te per ostium lateris tui, quod
est fides Ecclesiae, et claude ostium a foris [(Gen. VII)]
donec pertranseat iniquitas. Et cessante diluvio, iterum
nobis aperias ostium, non jam fidei sed spei; ostium contra ostium
quod in montis aedificio Ezechieli
prophetae monstratum est [(Ezech. XL)] . Interim
tamen et fenestram habes in arca, per quam dilectus
mittit manum suam [(Cant. V)]
, et columbam suam excitat:
Surge,
inquiens, amica mea, speciosa mea, et veni [(ibid.)]
.
Et cum evolat post te ut apprehendat te, tu
effugis et ascendis super cherubin, et volas, super
pennas ventorum [(Psal. XVII)]
, ut non inveniat pes
columbae tuae solidum quid de te ubi requiescat, nisi
iterum ad arcam tuam revertatur, et tu manu apprehensam
iterum in sua mansiuncula reponas [(Gen.
VIII)] . Tutius est enim in portu fidei interim praestolari
et quiescere, quam te nimis et frustra insequendo
in aquas diluvii intransmeabiles decidere et
submergi. Aquae enim quae a dextro templi latere
effluunt [(Ezech. XLVII)] , mille passus mensuratae,
usque ad talos veniunt; et post alios mille passus,
usque ad genua; iterum post alios mille, usque ad
renes ascendunt; post alios autem mille passus, in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.