PL 166, col. 1528
Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne
tantum crescit et intumescit fluvius ut transvadari
non possit [(ibid.)] ; sed oporteat retro potius redire
ad solidum ripae, ideo sancta animalia ibant et revertebantur [(Ezech. I)]
.
Columba quoque cum non inveniret
ubi pes ejus requiesceret, ad arcam reversa
est [(Gen. VIII)] . At vero corvus semel emissus nescit
reverti [(ibid.)] , quia non simplici oculo persequens
vanitatis diluvio interceptus est, et merito. Quid
enim columbae et corvo? Quid candido et nigro?
Quid Judae et Joanni? Quid Christo et Belial? [(II Cor.
VI.)]
Et tamen Christus inter Judam et Joannem medius
sedet inter electum et reprobum latronem medius,
et Noe inter corvum et columbam; sed corvus
semel emissus non est reversus, quia Judas egressus
in aere submersus est. Sed quid, o Domine, quod
unus ex militibus lancea latus tuum aperit?
[(Joan.
XIX.)]
Quis est ille unus ex militibus, nisi forte ille
qui tunicam tuam inconsutilem sorte accepit; ipsa
est nimirum unitas fidelium, quae tibi soli militat;
cujus lancea praedicationis cunctis credentibus latus
tuum aperuit. Vivus est enim sermo Dei et efficax,
et penetrabilior omni gladio ancipiti [(Hebr. IV)]
. Haec
est illa lancea quam Habacuc propheta fulgurantem
hastam nominat [(Habac. III)] ; hanc hastam cum urceo
aquae tulit David a capite Saulis inimici sui
dormientis [(I Reg. XXVI)] , quia superbis et invidis ac
negligentibus sermo sapientiae simul cum gratia subtrahitur;
sed dormientem, filius Sarviae confodere
voluit semel, ut secundo opus non esset, nisi hunc
David benigne prohibuisset; quia peccatorem pigrum
et contemnentem nisi misericors et longanimis
patientia Dei sustineret, gladius Satanae (hoc est,
iniquitas sua) in aeternum interficeret: Vult enim
improbus Satan, quatenus qui dormit, non adjiciat ut resurgat
[(Psal. XLIX)]
. At vero misericors David
de longinquo vertice saepius inclamat; nonne respondebis,
Abner? [(I Reg. VI.)]
Retribuis enim peccatori
mala pro bonis, mitissime David, et admones et exspectas
diutius ut respondeat tibi unum pro mille; illis
autem vox tua improba videtur, quia inquietum eorum
somnum inquietas. Quis es tu, inquit, qui clamas
et inquietas regem? [(I Reg. XXVI.)] Ab increpatione
tua, Domine, dormitaverunt qui ascenderunt
equos [(Psal. LXXV)]
, nec evigilare eos vult auriga
ipsorum, donec praecipitet in profundum. Rex enim
impiorum superbia, in umbra dormit, in secreto calami,
in locis humentibus, et protegunt umbrae umbram
ejus [(Job XL)]
. Ipse est Abner qui protegit Saul.
Cur, inquit, inquietas regem? Compungitur tamen
aliquando et superbum cor, ad vocem David, sed
non usque ad correptionem. Flectitur humillimis
sermonibus superbus Saul, dicente David: Quem
persequeris, rex Israel; quem persequeris? canem
mortuum et pulicem unum, sicut perdix in montibus [(I Reg. XXIV)]
.
Non sine causa, vel cani mortuo vel
pulici se comparat David, melior est enim canis vivus
leone mortuo [(Eccli. IX)]
: melior est canis vivens
Deo, mortuus mundo, quam leo superbus et reprobus,
mortuus Deo, vivens saeculo. Pulex parvulus