PL 166, col. 1530
Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne
quis diligit me sermonem meum servavit, et Pater
meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem
apud eum faciemus [(Joan. XIV)]
. Haec est illa gloriosa
et suavis sepultura Patris. Antiqui dierum, qui diligentes
se sibi consepelit, et abscondit eos in abscondito
faciei suae a contradictione hominum. Illud
et ossa Joseph (Salvatoris nostri memoria) ex Aegypto,
quotidie referuntur a filiis Israel [(Exod. XIII)] .
Non enim in Aegypto ossa Joseph Deus reliquit, qui
fetentia et dealbata sepulcra detestatur [(Matth. XXIII)] .
Et Moysen Deus sepelivit; sed sepulcrum ejus usque
in hodiernum diem ab homine non invenitur [(Deut.
XXXIV)] . Denique quis poterit illuc ascendere ubi
ille ascendit per medium nebulae in altissimum
montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta
noctibus, et vidit, et perscrutatus est
exemplar tabernaculi admirabilis quod fixerat Deus
et non homo? Propterea usque hodie dum legitur
Moyses [(II Cor. III)]
, velatam habet faciem, quia
ab homine mortali sepulcrum ejus non invenitur.
In eodem agro et sanguinis, et gloriosa regum linea
sortem recepit, qui sepulti sunt in sepulcro patrum
suorum in Jerusalem. Illic et prophetarum visio,
et Machabaeorum bellicosa virtus gloriose decorata
est. Comparetur jam, si placet, huic sepulturae peregrinorum
[(Isai. XIII)]
, illa quondam gloriosa in
regnis, inclyta in superbia, Chaldaeorum turris Babel.
Quid simile huic nostrae sepulturae reperitur?
Ibi, in plures lingua discinditur; hic, quinque civitates
Aegypti non jam lingua Aegyptia nec Chananitide
loquuntur, sed civitas solis vocatur una.
De illa siquidem turre Babel projecta est meretrix
Jezabel, fortificationum mater, idolorum cultrix,
avaritiae artifex [(IV Reg. IX)] ; et cum eam sepelire
vellent, quia erat filia regis, non invenerunt nisi
tantum calvariam et manuum summitates, et sanguine
respersum parietem. Haec sane est impiorum
sepultura, haec digna retributio; quod ex eis nonnisi
manuum summitates, hoc est operum vix extrema
vestigia, remanent, et calvaries, qui fuerat
locus superbiae, spoliatus capillorum gloria, quia
vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros
Libani, et transivi et ecce non erat [(Psal. XXXVI)]
.
Haec est calvaries Jezabel, quae vestita erat decore
meretricio et perunxerat oculos suos stibio [(IV Reg.
IX)]
. Decalvatus est superbiae vertex, non est qui jam
dignetur aspicere nisi qui voluerit nefas ejus abhorrere,
ut lavet manus suas in sanguine peccatoris, et,
velut equus fortis et velox, meretricem projectam
ungula sua confodiat et conculcet et praetereat. Hic
et paries adhuc sanguineus relictus est, ut terreat
viros sanguinum et dolosos, qui propter avaritiam
suam lapidant humilem Naboth. Sed canes impudentissimi,
amatores cadaverum, carnes sibi fornicarias
incorporant, unde et sanguinem ejus consequenter
lambunt, quia sicut libidinis, ita et ultionis
participes erunt. Alii vero sunt canes qui fiunt
ex inimicis abyssi, qui famem justitiae patiuntur,
qui circumeunt civitatem, non Babyloniae sed Ecclesiae;