PL 166, col. 1531
Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne
et quod mortuum a vitiis ibidem reperiunt,
comedunt, et sibi consepeliunt. Unde autem hi
quos extra civitatem mortuos, volucres, hoc est
daemones, per inane volantes comedunt, quales
fuerunt Achitofel, et Absalon, et Jezabel, et Judas,
qui accipientes in vano animam suam, in vano etiam
efflaverunt eam. Sed redeamus ad agrum Aceldema,
ut admiremur et aemulemur potius beatorum mansionum
gloriam, quoniam memoria impiorum cum
sonitu, memoria vero justorum vivet in saecula saeculorum,
quales fuerunt Joseph, qui erat decurio vir
justus et bonus [(Luc. XXIII)] et Nicodemus, qui quondam
noctis, sed jam diei minister, ad perungendum
corpus Dominicum, ferebat misturam myrrhae et
aloes quasi libras centum [(Joan. IXX)]
. Tales sepulturae
suae ministros amabat Jesus, qui corpus ejus audacter
eripiant de potestate tenebrarum, et sibi vindicent, ut sciat unusquisque vas suum possidere in
sanctificatione et honore
[(I Thess. VI)]
, ligantes illud
castitatis legibus et disciplinae linteis, et a vermium
putredine conservantes per misturam myrrhae et
aloes. Sunt enim hae species amarae quidem, sed
corruptelam removentes: laboriosa quidem est castigatio
carnis, sed aliter neque mens, neque ipsa
caro servatur imputribilis. Quasi libras centum. O
mensuram bonam et confertam! librandum sane
est inter corpus et animam, discretione subtilissima,
ut unumquodque plenum sinum se habere gaudeat,
et sit pax et aequalitas inter carnem et spiritum,
quatenus et mensura teneatur, et non deseratur
perfectio. Hae sunt quasi librae centum quae corpus
Jesu in sepulcro fidelium, integrum semper et
suave custodiunt. En lectulus Salomonis sexaginta
fortes ambiunt, omnes tenentes gladium et ad bella
doctissimi [(Cant. III)]
. Lectulus tuus, Jesu Christe,
plusquam Salomon; sepultura tua est, in qua Sabbato
requiesti ab omni opere quod patrasti. Est autem monumentum
tuum in horto novum [(Joan. XIX)]
et in petra excisum; quia amica tua fidelis anima, hortus
conclusus est, et renovatur quotidie in agnitione
tua, et solidatur in petra amoris tui consepeliens
seipsam tibi in interiore homine, in secreto tabernaculi
tui: ibi te ambiunt sexaginta fortes ex fortissimis
Israel, in quibus opera sex dierum, opera
bona et valde perfecta sunt, ut in senario et denario
legis, imaginem et similitudinem tuam conservent.
Isti melius te custodiunt quam fallax impiorum
custodia, qui sunt ad bella doctissimi, non solum
carnis illecebras, sed etiam potestates aereas,
nocturnosque timores abigere. Illi autem qui nocte
sicut ebrii sepulcrum obsident, illi trepidaverunt timore
ubi non est timor, quoniam potestas tenebrarum
lucem non est sustinens, ad nuntium vitae facti
sunt veluti mortui [(Malach. XXVIII)]
. Non ergo te
custodiunt filii noctis, sed filii diei: illis enim horrorem
incutit splendor tuus, ut fugiant a te; istis
autem gaudium ne approximent ad te. Nobis, aiunt, dormientibus venerunt discipuli ejus, et furati sunt
eum
[(Matth. XXVIII)]
. O mendaces! verum dixistis, sed