PL 166, col. 1533

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

diligentibus te; cujus primitias in sinu tuo jam collegisti,
offerens eas semper in conspectu Patris tui
tostas igni Spiritus sancti. Et ille quidem angelus
tanti gaudii praenuntius, qui revolvit lapidem et
impias mentes perterruit, pias autem blande leniens
timere prohibuit: ille, inquam, angelus non tantum
verbo, sed et vultu, habitu vel tactu, beatae resurrectioni
testimonium perhibuit. Revolvit enim lapidem
et super eum sedit [(Matth. XXVIII)]
: lapidem, inquam,
qui et nunc advolutus est super nos, et faciem
nostram deprimit: quod in prima resurrectione
quae est animae, fieri non dubium est, ut prementem
se corruptionis sarcinam versa vice spiritus
subjiciat, et velut judex ac Dominus inferioris
sui regimen accipiat. Quid autem per candorem nivis,

et vestimentorum speciem, nisi corporis nostri
frigida et mundissima castitas signatur, quae praesidenti
in se angelicae claritati similis, et testimonium
praebet et obsequium? Porro aspectus ejus interior,
ubi subsignatum est lumen vultus tui, Domine, sicut
fulgur terribilis est et lucidus: terribilis ut inimicos
animae scindat medios et perterreat; lucidus
autem, ut tibi vero lumini, cum justitia semper appareat.
Talis erat facies Moysi [(Exod. III)] ex consortio
sermonis tui: hoc est, luminosa et terribilis,
quia cornuta erat ad ventilandum inimicos, et velata
propter splendorem, quem carnales oculi ferre
non poterant. Et nunc, Domine, scimus et gaudemus
quia resurrexisti vere a mortuis, et longe divisus
es a nobis adhuc mortalibus, quia ascendisti
super equos tuos
[(Habac. III)]
igneos et currum igneum,
qui decem millibus multiplex [(Psal. LXVII)]
est: verumtamen
cecidit nobis a te, et apud nos usque
hodie remansit pallium tuum quae sunt linteamina
corporis tui, quibus potentiae tuae opem experiamur
in tempore opportuno, ut spiritus tuus duplex fiat
in visceribus nostris, quatenus in te et Deum et
proximum diligamus. Circumdederunt nos dolores
mortis, et tribulationes inferni conturbaverunt nos;
circumdederunt nos, mortalitatis nostrae vestimentum
scaturiens vermibus, qui me assidue comedunt
et non dormiunt, qui sunt dolores praenuntii doloris
illius maximi, qui venit super nos velut armatus,
et improvisos molitur obruere. Et quis tam providus,

ut terrorem illius possit sustinere? Attamen
velimus nolimus, certe sustinendus est, certe transmeandus.
Sed noli oblivisci pallium Eliae, alioquin
torrens tibi sine illo non dividetur. Sunt et alli torrentes
iniquitatis (pelagus peccatorum meorum)
qui conturbant me; atque utinam sic conturbarent,
ut cum dolore clamarem: Pater mi, pater mi, currus
Israel et auriga ejus! [(IV Reg. II.)]
Conturbant
enim me torrentes iniquitatis, auferentes mihi lumen
oculorum meorum, ut non possim videre piissimum
Eliam, quando tollitur a me: si enim viderem,
profecto spiritus ejus duplex fieret in me, et
clamarem: Pater mi, pater mi? Misit Deus spiritum
filii sui in corda nostra, ait Apostolus, clamantem:
Abba, Pater [(Galat. IV)]
. Duplex spiritus, duplo clamat:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.