PL 166, col. 1534

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

Pater mi, pater mi;
pater mi, creator; pater
mi, reformator. Pater mi, pater mi! o vox affectuosa! currus Israel et auriga ejus
[(IV Reg. XIII)]
:
portas et regis, sustines et gubernas: quem? Israel
credentem in te, sperantem in te, suspirantem ad
te. Ecce sublatus es, amplius te tuus non videbit
Eliseus: remansit tamen ei pallium tuum in memoriam
tui, ut praesentia absentiae tuae dolorem
ejus semper et augendo leniat, et leniendo augeat. Hoc sumite,
ait, in meam commemorationem [(Luc.
XXII)]
: hoc est sacramentum corporis tui, quod
sumimus in tui commemorationem corporis tui donec
venias. Pallium tuum est caro tua qua vestitus
ad nos processisti; et latuisti quidem perfidos,
sed fidelibus tuis teipsum ostendisti sicut et usque

hodie. Sub hoc pallio abscondita est maxima fortitudo
tua [(Habac. III)]
, o fortissime Samson, quam
etiam dilectae et non diligenti te, ad ultimum non
celasti, ut inimicam verteres in amicam. In tantum
amasti mulierem non amantem te, sed persequentem,
ut propter amorem ejus sapientia tua stultesceret,
et fortitudo tua infirmaretur. Sed quod stultum
est Dei sapientius factum est hominibus, et
quod infirmum Dei fortius hominibus [(I Cor. I)]
, quoniam
voluntarie teipsum Patri sacrificans, et ex potestate
tua moriens concussisti principes tenebrarum
et regnum eorum attrivisti; facta est crux tua,
Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitia,
his autem qui credunt, Dei virtus et Dei sapientia.
Quandiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a te,

Domine; ambulas quidem cum his qui diligunt te,
et loquuntur et tristantur super te; sed tamen peregrina
est facies tua, et cum cognoscas eos, non tamen
cognosceris ab eis. Vere tu es ille Joseph [(Gen. XLII)] ,
qui ad fratres tuos quasi ad alienos durius
loquebaris, non indignatione, sed miseratione,
dum illos duos in via ambulantes, et dolebas, et
arguebas: O stulti et tardi corde ad credendum! [(Luc. XXIV.)]
Veniunt ergo ad te quasi alieni fratres
tui, sed tu benigne appropinquas eis: veniunt ad te
cum asinis stultitiae et tarditatis suae, et cum saccis
vacuis prae inopia; sed non solo frumento reples
eos, quia et pecuniam reddis ligatam in ore sacculi. Aperto,
inquit, unus sacco, ut daret jumento pabulum,

invenit pecuniam in ore sacculi: reddita est,
ait, mihi pecunia, en habetur in sacco, quidnam est
quod fecit nobis Deus? [(Gen. XLII.)]
Vacui et stulti
veniunt ad te, sed tu remittis eos onustos et abundantes
frumento sapientiae tuae, insuper et eloquentiae
pecuniam reddis ligatam auctoritate Scripturae;
quia linguas infantium facis disertas, ut dent jumentis
nondum intelligentibus te, pabulum, et mensuram
tritici in tempore suo. Gradere nunc et nobiscum,
Domine, ne desolemur et tristemur in via
hac qua ambulamus, quoniam tu ipse quondam
praecedebas filios Israel in columna nubis per
diem, et in columna ignis per noctem [(Exod XIII)]
, et
ad nutum tuum deponebant tentoria, et rursus
erigebant. Quae est nubes quae praecedit veros Israelitas,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.