PL 166, col. 1538

Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne

terra Assur
[(Isa. VII)]
. Sibila, Domine, et huic muscae
immundae, animae meae peccatrici, ut spiritus tuus
bonus deducat me in viam rectam, ut vadam ad
excelsam et montuosam promissionis terram, quae
de superioribus tuis irrigatur, et de coelo exspectat
pluviam, non sicut terra Aegypti, quam fluvius de
terra ebulliens totam cooperit. Non est enim mons
oppositus; non est aliquod obstaculum concupiscentiis
Aegypti; sed sicut de terrena mente ebulliunt
super detectam animae superficiem, sine mora decurrunt.
Habet enim septem ostia fluvius Aegyptius,
quae de uno capite, id est superbia, derivantur.
Horum extremum intelligitur luxuria carnis, de
qua muscae immunditiae semper amatrices nascuntur:
nec istam despicit superabundantia gratiae, sed

sibilat et evocat eam de extremo fluminum, et jungit
api quae erat in terra Assur: Et venient et requiescent
simul in torrentibus vallium: et in cavernis petrarum,
et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus [(ibid.)]
.
Apis virgo est, sed quandiu est in
terra Assur, hoc est elationis, mel non potest operari;
sola enim repromissionis terra lacte et melle
fluit: sibilante ergo gratia, musca et apis conveniunt,
et simul requiescunt in torrentibus vallium.
In illis torrentibus, et apis de superbiae, et musca
de luxuriae sordibus emundantur. Torrentes vallium,
disciplinae sunt humilitatis. Quare torrentes?
Quia si quis moeror, si qua gravitas in corrigendis
vitiis, cito praetereunt: unde mulier cum parit, tristitiam
habet; cum vero peperit, jam non meminit

pressurae [(Joan. XVI)]
: nam labor vertitur in amorem,
et taedium in desiderium, et amaritudo in dulcedinem;
sicque de torrentibus vallium proficiunt
ad cavernas petrarum. Petrae, firmissimi atque fortissimi
in fide patres sunt, in quorum passionibus
velut suis exemplaribus, musca et apis quasi columbae
nidificantes requiescunt, unde non cessat manus
eorum, non cessat pes; sed in omnibus frutetis
bonorum operum jugiter exercitatae, sic demum ad
contemplationis foramina perveniunt. Haec sunt
opera tua, Domine Jesu, quia sunt bona valde. Sic
Mariae Magdalenae sibilasti, de qua non unum, sed
septem Aegypti flumina ejecisti. Vide quomodo requievit
in torrentibus vallium; intravit inter epulas

discumbentium, cucurrit ad pedes Jesu; effundebat
super eos torrentes lacrymarum: ad lavanda sui
Domini vestigia, non alias quam oculorum suorum
undas attulit, capillis suis pro linteis usa est, tum
vero ubi affectus vehementior incanduit et uberavit,
carbo lacrymarum imbre respersus fortius exarsit [(Matth. XXVI; Luc. VII)] .
Videres ab illa sacratis
vestigiis celeberrima et insatiabilia oscula infigi;
videres effusae unctionis suavitate totam domum
compleri.
Quid igitur illa nisi in torrentibus vallium requiescebat,
de qua tot et tanti gratiae torrentes effluebant?
unde et dimissis ei peccatis multis, quia multum
dilexerat, jam, sicut columba quae lacte est lota,
residebat ad pedes Jesu juxta fluenta plenissima;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.