PL 166, col. 1540
Sermo de sacramento Dominicae passionis (Drogo cardinalis), J. P. Migne
ideo non credis: quod enim videtur, non creditur.
Deum non vides, crede et videbis, credendo me tanges,
sicut illa mulier quae vestimenti mei fimbriam
tetigit, et confestim sanata est [(Matth. IX)] ; quare?
quia fide sua tetigit me. Hac manu tange me, his
oculis quaere me, his pedibus festina currens ad
me, nec longe a te sum, Deus enim appropinquans
ego sum, verbum in ore tuo et in corde tuo sum,
quid propinquius homini quam cor suum? Illic intus
invenior a quibuscunque invenior, nam quae foris
videntur, opera quidem mea sunt, sed transitoria
sunt, sed caduca sunt, ego autem, horum artifex, in
secretissimis et mundissimis cordibus inhabito. Data est
tibi, Domine Jesu, omnis potestas in coelo et
in terra [(Psal. VIII)]
, rex magne, rex virtutum; quia
factus es obediens Patri usque ad mortem, mortem
autem crucis. Ecce elevata est magnificentia tua
super coelos [(II Reg. II)]
, et omnia subjecta sunt sub
pedibus tuis. Regnavit David prius in Hebron septem
annis super Judam, postea vero unctus est super
universum Israel, et regnavit in Israel triginta
tribus annis. Cum autem super Judam tantum ungereris,
fortissime David, in Hebron, jam mortuus
erat in eis Saul rex superbiae: alioquin vivente illo,
et dominante eis peccato, non dicerent tibi, Os nostrum
et caro nostra es. Quis enim membrum Christi,
et membrum simul potest esse meretricis? aut
quae conventio Christi ad Belial? Ecce nos (inquiunt) os tuum et caro tua sumus
[(II Cor. VI)]
; sed et heri
et nudius tertius cum esset Saul rex super nos, tu
eras educens et reducens Israel, et vere sic est: regnante
adhuc principe tenebrarum super nos, tu sustines
in multa patientia vasa irae apta in interitum,
et exis ante nos provocans ad bellum contra vitia,
et liberas, et educis indignos de manu peccatorum.
Idcirco primus Judas, id est, confessio, ungit te super
se regem in Hebron; mortuo quippe Saule, beneficiorum
tuorum reminiscitur, et, errorem suum
confitendo, transitum facit de peccatis ad te, rex justitiae?
Regnas autem super Judam septem annis
in Hebron, quoniam reddis eis septuplum in sinu
eorum, et septuplum vitiis expiatos, quibus praeerat
superbus Saul, tua virtute septemplici reformas.
Postea transitus regni tui fit in Jerusalem
super universum Israel, quia per negotium
confessionis, illuminatis jam sensibus pervenitur
ad visionem pacis, in qua factus est locus,
et ipse est mons quem constitueras discipulis, ut
irent in Galilaeam, ut viderent et adorarent te
ibi post resurrectionem tuam, quia jam unxerat
te Deus tuus olco laetitiae prae participibus tuis,
istam despicit superabundantia gratiae, sed sibila
regum terrae. Porro in Jerusalem regnas triginta
tribus annis: triginta tres habet decades, lex quae
decem praeceptis consistit, in ternario triplex animae
profectus accipitur, quae vivendo, meditando, vel
amando legem Dei custodit. De primo dicitur: Laudabo
Deum in vita mea [(Psal. CXLV)]
; de secundo: Lex tua meditatio mea est
[(Psal. CXVIII)]
; de tertio: