PL 168, col. 1315
Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
vitulum immaculatum Domino [(Levit. IV)] , » et caetera,
quae miro modo et ordine vere sacro et mystico
figurant sacramentum passionis Jesu Christi; cujus
sanguis secundum quod ritus ille significat, « emundavit
conscientiam nostram, ait Apostolus, ab operibus
mortuis [(Hebr. IX)] . » Porro « facies tertia facies
hominis, » sufficienter exprimitur in Deuteronomio
his verbis: « Prophetam de gente tua et de fratribus
tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus
tuus [(Deut. XVIII)] , » etc. Cum enim dicit, « sicut
me, » nihil illi deesse testatur de 567 veritate
naturae humanae. Faciem quartam, faciem aquilae
volantis, patenter habemus in verbis istis Cantici
Deuteronimii: « Sicut aquila provocans ad
volandum pullos suos, et super eos volitans expandit
alas suas, et assumpsit eos atque portavit in
humeris suis [(Deut. XXXII)] . » Plane ad gloriam spectat
et honorem Flii hominis Jesu Christi, quod non
solum prophetae et psalmi, de quibus jam supra dictum
est, verum etiam primus ipse Moses, quatuor
haec scripsit sacramenta pietatis, quorum sine fide
homo non vivit, quorum ex notitia cognoscitur bonitas
et fortitudo talis hominis, tanti Dei, talis regis,
tanti pontificis. Quae non ignorans ipse, « quoniam
necesse esse, inquit, impleri omnia quae scripta sunt
in lege Mosi et prophetis et psalmis de me [(Luc.
XXIV)] . Judas autem genuit Phares et Zaram de
Thamar. » Nota historia est quod Thamar nurus
fuerit Judae, et quod ex ea genuerit Phares et Zara,
nesciens quod esset nurus sua, quae dum concepisset
hos geminos, nuntiatum est Judae: « Fornicata
est Thamar nurus tua, et videtur uterus ejus intumescere.
Et ille: Producite, inquit, eam ut comburatur [(Genes. XXXVIII)] .
» Nec mora rem cognoscens:
Justior me est, quia non tradidi eam Sela filio meo [(ibid.)] .
Quis autem nesciat quod ex illa fornicatione
nati sunt Judaei, imo et tota fere nobilitas Judaici generis, universa progenies regalis? Quid igitur Judaei,
omnibus hominibus molesti, cum molesti essent
Deo ac Domino nostro, jactitabant, dicentes: « Semen
Abrahae sumus [(Joan. VIII)] , » nos ex fornicatione
non sumus nati? Et ille quidem: « Scio, inquit,
quia filii Abrahae estis [(ibid.)] , » non tamen dixit,
scio quia ex fornicatione nati non estis. Nam
revera fornicata est Thamar, quae concepit eos, et
istud commemorando poterat confutare superbos,
nisi quod prior ipse facere debuit; quod docet per
apostolum suum, dicentem: « Nemini dantes ullam
offensionem [(II Cor. VI)] . » Porro nebula fornicationis
illius, non solum obscurat gloriae et honoris Filii hominis
claritatem, verum etiam illustrat bonitatis ejus
dignationem, quia sicut pro peccatoribus homo
fieri, ita de peccatoribus nasci dignatus est. Hanc
ejus gratiam evangelista non parvipendens, nosque
eam agnoscere volens, solas ejusmodi mulieres assumit
in hac genealogia Salvatoris, quales Scriptura
reprehendit, Thamar et Rechab, Ruth et Bethsabe.
« Nam Salmon, » ait, « genuit Booz de Rechab, »
quam constat fuisse meretricem, et de ruinis Hiericho