PL 168, col. 1314

Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

sacerdotium quo nullus eorum, ut jam dictum
est, in Aegypto functus fuisse legitur, sed illa pars
una quam dixit ad eumdem Joseph filium suum,
benedicens filiis ejus, et constituens Ephraim ante
Manassem: « En ego morior, et erit Deus vobiscum,
reducetque vos ad terram patrum vestrorum. Do tibi
partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu
Amorrhaei in gladio et arcu meo [(Gen. XLVIII)] . » Partis
illius evangelista meminit, cum dicit: « Venit
Jesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar,
juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo [(Joan. IV)] .
» Ergo usque ad tempora illa utrumque
primogenitis veniebat et honor sacerdotii, et extra
fratres suos possessionis una pars. Et quidem benedixit
eum Jacob benedictionibus dulcissimis, ita concludens:

« Fiant in capite Joseph et in vertice Nazaraei
inter fratres suos [(Gen. XLIX)] . » Sed quia nihil
tale de illo scriptum est quale est, aedificare altare
Domino, et invocare nomen Domini [(Gen. XII)] , quod
fecisse patres Abraham, Isaac et Jacob, Scriptura
patenter astruit, decimasque et hostias offerre [(Gen.
XXVIII)] , quod votum primus Jacob Domino vovit,
palam constat, quia sacerdotium primogenitorum,
sicut jam dictum est, in Jacob cessavit, et interim
filii Levi primogenitorum fuere vicarii, donec veniret
iste primogenitus et unigenitus virginis, primogenitus
et unigenitus Dei. Quoniam intentio praesentis
operis juxta propositum tendit ad gloriam et honorem
Filii hominis, et quatuor facies, de quibus jam
supradictum est, insignia summa sunt ejusdem gloriae

et honoris, non praeterire libet quia jam hic in
benedictionibus Judae, prima sese offert facies illius
animalis, facies leonis. Nam ut Joannes ait in Apocalypsi,
« animal primum simile leoni [(Apoc. IV)] . »
Et quidem Ezechiel prius enuntiat faciem leonis, sed
illam esse vel non esse faciem primam, nequaquam
dicit, ubi sic ait: « Similitudo vultus eorum, facies
hominis et facies leonis, facies bovis et facies aquilae [(Ezech. I)] .
» Sed et alibi prius neque hominis, neque
leonis, sed vituli faciem dicit: « Facies una, facies
cherub [(Ezech. X)] , » id est bovis sive vituli;
« et facies secunda facies hominis; et in tertia facies
leonis [(ibid.)] , » etc. Cum ergo solus Joannes faciem
primam dicit faciem leonis, constat quia non secundum

ordinem, quo celebrata sunt sacramenta incarnationis,
passionis, resurrectionis et ascensionis
Jesu Christi, sed secundum ordinem Scripturae Mosi
taliter exprimit: « Et animal primum simile leoni,
et secundum animal simile vitulo, et tertium animal
habens faciem hominis, et quartum animal simile
aquilae volanti [(Apoc. IV)] . » Nam ecce primo loco
facies leonis: « Catulus leonis Juda, ad praedam,
fili mi, ascendisti. Requiescens accubuisti ut leo, et
quasi leaena [(Gen. XLIX)] . » Ecce autem: « facies secunda,
facies vituli, » quemadmodum dicit: « Et secundum
animal simile vitulo. » -- « Si sacerdos peccaverit
delinquere faciens populum, vel si omnis turba
Israel ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod
contra Domini mandatum est, offeret pro peccato

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.