PL 168, col. 1313
Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
quidem filium suum Jacob sacerdotem verbo sacravit,
indutum vestibus Esau valde bonis, quas Rebecca
apud se habebat domi, in quibus ille cum esset
primogenitus secundum morem, de quo jam supra
dictum est, debuerat sacerdotio fungi; ipse autem,
videlicet Isaac, ut verbo consecraretur vel benediceretur
a patre, opus non erat, quia cum fuisset oblatus
in holocaustum Domino, in typum hujus filii venturi
Jesu Christi, ex tunc plus quam sacerdos erat,
id est, non tantum sacerdos, verum et hostia. De eo
quod jam dixi, quia et Abraham Isaac, et Issac Jacob
in promissione accepit, Apostolus ita scribit: « Promissionis
enim verbum hoc est: Secundum hoc
tempus veniam, et erit Sarae filius. Non solum autem
illa, sed et Rebecca, » et caetera usque ad id.
« Non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia
major serviet minori, sicut scriptum est: Jacob dilexi,
Esau autem odio habui [(Rom. IX)] . » -- « Jacob
autem genuit Judam et fratres ejus. » In generatione
Judae et fratrum ejus cessavit mos ille antiquus, quo,
ut jam dictum est, eatenus primogeniti sacerdotio
fungebantur. Ruben quippe, qui erat primogenitus,
ipse peccavit, et propterea benedictionem sacerdotalem
non promeruit, imo diminutionem acquisivit.
« Effusus es, inquit pater, sicut aqua, non crescas,
quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum
ejus [(Gen. XLIX)] . » Nec vero ita cessavit prior
ille mos sacerdotii, ut saltem junior quisquam ex
illis fratribus sacerdotio fungeretur, velut idem junior
Jacob amoto Esau, sed et ipsum sacerdotium
omnino cessavit, quandiu in Aegypto fuerunt, ubi
vendiderant Joseph fratrem suum, usque dum vociferantibus
illis ad Dominum et dicentibus: « Eamus
et sacrificemus Domino [(Exod. V)] , » surgeret sacerdos
Aaron frater Mosi, de tribu Levi. Tribum illam
tulit Dominus pro cunctis primogenitis filiorum Israel,
fueruntque filii Levi interim sacerdotes et ministri
scriniarii pro cunctis primogenitis, donec veniret
primogenitus iste filius hominis, sacerdos, gloriae
et honoris, suumque amotis vicariis susciperet
sacerdotium. Quod innuens divinus evangelista, cum
dixisset de Maria, quam utique Virginem concepisse
narraverat: « Et peperit filium suum, » continuo
non otiose addidit, « primogenitum (Matth. I; Luc.
II), » ut subintelligat prudens auditor, et idcirco sacerdotem
dignum, in quem dictum est: « Juravit
Dominus et non poenitebit cum, tu es sacerdos in
aeternum secundum ordinem Melchisedech [(Psal.
CIX)] . » Quis autem ordo Melchisedech fuit, nisi offerre
sacrificium panis et vini jure primogeniti? Primogenitus
namque fuit Noe, ut doctissimi perhibent,
idem, qui alio nomine dictus est Sem. Quae ergo
fuerunt primogenita, quae data sunt Joseph? Sic
enim in Paralipomenon scriptum est: « Ruben
quippe fuit primogenitus Israel, sed cum violasset
torum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph
filiis Israel, et non est reputatus in primogenitum [(I Paral. V)] .
» Quae, inquam, fuerunt primogenita
quae data sunt filiis Joseph? Nimirum non ipsum