PL 168, col. 1323

Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

vel nomen sponsi coelestibus nuptiis secretum fecit:
januas cubiculi clausas custodivit: ita ut non foris
omnino pateret transeuntibus lux claritatis, quae
intus erat, nisi quantum per subtiles radios ex
rimis, sive fenestris obliquis significari non postulabat.
Idcirco erat desponsata, idcirco illam sponsum
habere Spiritui sancto complacuerat, et quomodo
falsus fuit Saul, cum ungeretur rex David, ita
falleretur Herodes sive habitans in Herode diabolus,
in hoc sacramento regis, et Domini, filii Dei, filii
David, incarnati sive nascentis ex utero Virginis.
Qualiter falsus fuit Saul cum ungeretur David? Cum
diceret Samuel: « Quomodo vadam? audiet enim
Saul, et interficiet me.--Vitulum, ait Dominus, de
armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum

Domino veni [(I Reg. XVI)] . » Nimirum juxta
hanc similitudinem Spiritus Domini, spiritus consilii
ita ordinaverat, ac si diceret in secretis suis:
Virum unum de populo accipiat Virgo haec, et sit ei
desponsata, ut dum conceperit, et pepererit, dicat,
quia virum duxi, quia nuptias celebravi, atque ita
sicut Samuelem tunc liberavit immolatio vituli,
quasi ob causam nullam aliam venisset in Bethleem,
ita Virginem hanc ab omni quaestione liberet existimatio
carnalis commercii, quasi nihil aliud in ea
natum sit, quam quod solet in conjugio vel de conjugio
nasci, verumtamen hoc prius Joseph nescivit,
sed post angelo in somnis evangelizante didicit.
« Joseph, inquit, fili David, noli timere accipere Mariam
conjugem tuam: quod enim in ea natum est,

de Spiritu sancto est. » Timebat enim eam accipere,
nolebat eam traducere, sed volebat occulte dimittere.
« Haec ille cogitabat cum esset justus, » ait
evangelista. Et revera hoc erat justi hominis, nec
tantum justi, verum etiam pii, quod hinc timebat
consentire peccatis alienis, et inde abhorrebat
uti permisso vel severitate legis, dicentis: « Quod
si non est in puella inventa virginitas, ejicient eam
extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent
viri civitatis ejus, et morietur, quoniam nefas fecit
in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui, et auferas
malum de medio tui [(Deut. XXII)] . » Neutrum
horum facere, scilicet neque traducere, neque in judicium
voluit producere. Hoc unum praeelegit, hoc

maluit, videlicet occulte dimittere eam, quod ad
perfectam pertinet justitiam. Hic percontari libet:
Quare timorem ejusmodi Deus illi evenire permisit?
Quare non praevenit? Quare hunc ipsum angelum,
quem tandem missurus erat, non misit antea, tunc
scilicet, quando misit ad Virginem, quae ei desponsata
erat? Videlicet ut tentaretur, et manifestum
fieret tam sanctis angelis, quam nobis hominibus de
ipso, quod esset justus, et talis, qui digne sic deberet
appellari, Joseph fili David. Sic etenim idem
pater ejus David maluit exulare, quam uti permisso
legis dicentis: « Diliges amicum tuum, et odio habebis
inimicum tuum [(Levit. XIX; Matth. V)] . Tradiderat
Dominus in manu ejus Saul odientem, et persequentem
« Et nunc, ait Abisai, perfodiam eum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.