PL 168, col. 1324
Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
lancea in terra semel, et secundo opus non erit. »
Ait ille: « Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit
eum, aut dies ejus venerit, ut moriatur,
aut in praelium descendens perierit, propitius mihi
sit Deus, ne extendam manum meam in christum
Domini: Et post haec surrexit David, et abiit ad
Achis regem Geth, et habitavit cum Achis in Geth [(I Reg. XXVI, XXVII)] .
» Quomodo iste justus Joseph
occulte dimittere eam voluit, quam habebat desponsatam,
nisi proficisceretur in regionem aliquam, sicut
fecit ille David, et sicut propter adversos casus
fecerunt plerique alii? Amplius autem ex eo filius
David tam insigniter, tali in re, tali in tempore,
dignus fuit appellari, dicente angelo, « Joseph, fili
David [(Matth. I)] : » quia fidem habuit eamdem,
quam habuit pater ejus fidelis David: quippe qui
prius inaudita credidit, videlicet quod ipsa, quae
conceperat, Virgo esset: secundum verba haec ejusdem
angeli, « quod enim in ea natum est de Spiritu
sancto est [(ibid.)] , » etc. Nam promissionis, sive
repromissionis, in qua credendo pater Abraham justificatus,
et amicus Dei appellatus est [(Jac. II)] , consummatio
est hic sermo angeli, quem in somnis accepit,
et statim obedivit Deo, credulus, puellae benevolus,
eatenus vir justus, exinde justissimus. Spiritus
sanctus maxime ex hoc facto suo nominatur,
quia « quod in ea natum est, ait angelus, de Spiritu
sancto est. » Antehac Spiritus Dei, sive Spiritus
Domini dicebatur, nec facile in omni serie veteris
Instrumenti reperies hoc insigne vocabulum, scilicet
Spiritum sanctum praeter quod David: « Et
Spiritum sanctum tuum ne auferas, inquit, a me [(Psal. L)] .
» Nec ipse sic absolute Spiritum sanctum
dixit, sed tuum addidit, sicut in caeteris scripturis
legalibus, sive propheticis, nusquam absolute Spiritus
sanctus, sed relative scribitur, ut jam dictum
est, Spiritus Dei, sive Spiritus Domini. Ab hoc loco
fere primum sonuit in auribus nostris hoc reverendum
et insigne vocabulum, proprium atque absolutum,
Spiritus sanctus: ubi angelus et ad Mariam,
« Spiritus sanctus, ait, superveniet in te [(Luc. I)] , »
et ad Joseph, « quod enim in ea natum est, inquit,
de Spiritu sancto est [(Matth. I)] . » Quam ob causam?
nisi quia (quod magna reverentia cogitandum est)
maxime ex hoc opere, quod in Maria operatus est,
claruit hic Spiritus Domini, quod vere sanctus sit.
Quaerat aliquis: Cum et Pater Spiritus, et Filius
Spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus sit,
quam ob causam vocabulum hoc, quod est Spiritus
sanctus, proprium ascribitur personae huic, et sola
haec persona sic vocari debuit? Ad haec inquam: Nimirum,
quia tota personae hujus operatio, non aliud
nisi sanctificatio est. Haec operationum distinctio
diligenter animadvertenda est, quia Deus omne
quod factum est, per Filium fecit, et omne 571
quod sanctum est, per Spiritum suum sanctificavit.
Quid enim est spiritus ejus, nisi amor
ejus? Et quomodo creatura quaecunque rationalis
aliter, nisi amando Creatorem, potuit unquam vel