PL 168, col. 1327

Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Nusquam enim in lege aut prophetis remissio peccatorum
(quod datum est Spiritus sancti praecipuum)
verbis enuntiatur tam manifestis. Quam aliam sive
meliorem quaerere debemus novitatem in verbis illis
sancti et veri dicentis: « Qui vicerit, faciam illum
columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur
amplius, et scribam super eum nomen Dei mei,
et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem, quae
descendit de coelo a Deo meo, et nomen meum novum [(Apoc. III)] ;
» sive in illis apud Ezechielem
promissis Domini: « Et dabo cor novum et spiritum
novum ponam in medio vestri [(Ezech. XXXVI)] . »
Quaecunque vel quantacunque dicantur ad sanctam
novitatem pertinentia, summa omnium est remissio
peccatorum, quae hinc habet initium, ubi dixit angelus:

« Ipse enim salvum faciet populum suum a
peccatis eorum. » Nihilominus, et hoc nomen Filius
Dei, sive Filius Altissimi, novum est; sicut enim
jam de nomine Spiritus sancti dictum est, ita et de
isto nomine perpendere vel reminisci non otiosum
est, quia non facile quisquam hoc reperiet in veteribus
Scripturis legalibus, sive propheticis. 572
Denique sicut qui in lege sive prophetis dicebatur
Spiritus Dei sive Spiritus Domini, nunc ex Evangelio
praedicatur Spiritus sanctus, ita qui in illis Scripturis
dicebatur Verbum Dei sive Verbum Domini,
nunc dicitur Filius Dei, ex quo sic angelus praenuntiavit,
« ideoque et quod nascetur ex te sanctum,
vocabitur Filius Dei. » Itemque « hic erit magnus,
et Filius Altissimi vocabitur. » Erat plane in principio,

erat de Patris corde natus hic Filius, hic Deus,
sed erat filius occultus, Deus absconditus, dicebatque
interdum de futuro tale quid: « Dominus dixit
ad me filius meus es tu, postula a me [(Psal. II)] , » et
caetera, sed vulgo non audiebatur, palam non loquebatur,
neque cognoscebatur. Et idcirco confessio
nominis ejus, non eo jure quo nunc exigitur, ab hominibus
exigebatur. Ex quo is, qui erat ex Deo genitus,
factus est nostrae naturae filius, ex eo tam
hujus filii quam ejus, de quo conceptus est, Spiritus
sancti, a nobis confessio jure exigitur, sicut et Patris,
cujus et hic filius, et iste est Spiritus sanctus,
ut non dicamus tantum, sicut prius, Deus Abraham,
Deus Isaac et Deus Jacob, sed quod clarius est Deus

Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, « in quo
vivimus, movemur et sumus [(Act. XVII)] . » Solemne
est, et illud hic perpendere, cum dicit: « Pariet autem
Filium, » quia beata Maria coelum illud est, de
quo fuerat praescriptum: « Et januas coeli aperuit,
et pluit illis manna ad manducandum [(Psal. LXXVII)] . »
Si enim cujuslibet justi anima coelum est, quanto
magis haec singularis Dei habitatio vel sedes? Quot
autem vel quae sunt januae hujus coeli, quas Dominus
aperuit? Duae, altera mentis, altera ventris.
Januam mentis Deus aperuit, quia beata haec credidit
quae dicta sunt ei: Januam ventris aperuit, quia
sine viro virgo concepit, virgo peperit et post partum
virgo permansit. Quis enim alius, nisi Deus januam
ventris sic aperiret, ut et pareret, et virgo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.