PL 168, col. 1328

Commentarius in Matthaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

permaneret? Hinc est illud apud prophetam Ezechielem:
« Et convertit me ad viam portae sanctuarii
exterioris, quae respiciebat ad orientem, et erat
clausa. Et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa
erit, et non aperietur, et vir non transiet per eam,
quoniam Dominus Deus Israel ingredietur per eam,
eritque clausa principi; princeps ipse sedebit in ea,
ut comedat panem coram Domino. Per viam vestibuli
portae ingredietur, et per viam ejus egredietur [(Ezech. XLIV)] .
» Notum est ecclesiasticae fidei celebre,
et usitatum est in laudibus Christi, et sanctorum
Patrum scriptis, quia haec porta clausa mater
est incorrupta, clausa principi, id est, ad honorem
principis Jesu Christi, qui videlicet princeps in ea
sedit, quippe qui a die conceptionis, in sacri ventris

hospitio novem mensibus habitavit et per viam
vestibuli, id est, per auditum fidei ingressus, ita
per viam ejus egressus est Deus et homo, unus
idemque Dominus Deus Israel, ut per eam vir non
transiret, id est, neque in concipiendo sese insereret,
neque nascituro viam aperiret. Sed ad prioris
prophetiae capitulum revertamur. « Januas coeli
aperuit et pluit illis manna ad manducandum, et
panem coeli dedit eis, panem angelorum manducavit
homo [(Psal. LXXVII)] . » Judaei putaverunt Psalmistam
hoc dixisse de manna illo transitorio, quod
patres eorum manducaverunt in deserto [(Exod. XVI)] .
Cum enim curiose agentes, et otiose vivere volentes,
dixissent: « Quod ergo tu facis signum, ut videamus,
et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri

manducaverunt manna in deserto, » continuo
subjunxerunt, « sicut scriptum est: Panem de coelo
dedit eis manducare [(Joan. VI)] . » Verum ita putando
vel sentiendo multum errabant, si tali cibo vivere
existimabant etiam angelos, quoniam continuo
sequitur: « Panem angelorum manducavit homo. »
« Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis, non
Moses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus
dat vobis panem de coelo verum [(ibid.)] . » Et sensus
est: Panem illum, de quo scriptum est illud, quod
mihi objicitis: « Panem de coelo dedit eis manducare, »
non praeterito tempore datum est, nec Moses
dedit, sed praesenti tempore « Pater meus dat vobis. »
Etenim « ego sum panis vivus et verus, qui

de coelo descendi [(ibid.)] , » et de isto tempore dixit
spiritus in David, « panem angelorum manducavit
homo, » quamvis verbo sit usus praeteriti temporis,
dicendo, « manducavit, » sicut mos est frequens
prophetis futura nuntiare verbis praeteriti temporis.
Igitur quando factum est, quod dixit angelus, « pariet
autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum, »
tunc « januas coeli Dominus aperuit, et pluit nobis
manna ad manducandum, panem coeli, panem angelorum. »
Secundum similitudinem illius facti,
quod ita scriptum est: « Mane quoque ros jacuit
per circuitum castrorum, cumque operuisset superficiem
terrae, apparuit in solitudine minutum [(Exod.
XVI)] , » appellavitque, ait Scriptura, domus Israel
nomen ejus Man, secundum similitudinem, inquam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.