PL 168, col. 512

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

et insidiatus ei Baasa, percussitque eum, et regnavit,
pro eo, et percussit omnem domum Jeroboam [(III
Reg. XV)] . Eidem Baasa successerat filius suus Hela,
rebellavitque contra eum servus suus Zambri, et
occidit eum, regnavitque pro eo, et percussit omnem
domum Baasa. Regnavit idem Zambri septem diebus,
et ascendit contra eum Amri, et ille videns
quod expugnaretur civitas, succendit secum domum
regiam, et mortuus est. Tunc media pars populi sequebatur
Tegni, et media pars Amri. Praevaluit autem
et regnavit Amri, mortuusque est Tegni. Post
hunc, videlicet Amri, regnavit filius ejus Achab,
cujus filium Joram interfecit Jehu filius Mansi, et
regnavit pro eo, percussit omnes qui erant de domo
Achab, et notos ejus universos, et Aaziam regem

Juda, et fratres ejus; erant enim de genere Achab [(III Reg. XVI)] .
Regnavitque Hieu, et filii ejus usque
ad quartam generationem [(IV Reg. IX)] . Factumque
est post haec, Sellum filius Jabes percussit Zafariam
filium Jeroboam, filii Joas, filii Joachas, filii Hieu,
et regnavit pro eo mense uno. Et hunc percussit
Manaen de Thersa, et interfecit eum, regnavitque
pro eo. [(IV Reg. XV)] . Hujus filium Phacae jam percussit
Phaceae filius Romeliae, et regnavit pro eo [(IV
Reg. XVI)] . Conjuravit contra hunc, et insidias tetendit
iste Ozee filius Hela, et percussit eum, et interfecit,
regnavitque pro eo, cujus nono anno Israel
captivus ductus est, ubi tanta fuit, tamque cruente
regum divisio, quanta potuit esse regni desolatio, et
eorum qui partibus favebant, conturbatio? Non ergo

abs re dixit, omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem
suum ad mortem venatur. Porro, cum omnes
ita reprobi fuerint reges Israel, ut recte dixerit hic: Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non
est,
tres ex illis magis infames Scriptura denotavit,
videlicet priorem Jeroboam qui vitulos fecit, et
Amri qui Samariam condidit, et Achab qui Baal coluit
et cum uxore sua Jezabel prophetas Domini interfecit,
quorum et hic propheta paulo ante meminit,
dicendo: Et custodisti praecepta Amri, et omne
opus domus Achab [(Mich. VI)]
. Horum trium malam
memoriam hic rursus tangere videtur tribus sententiis,
quas hoc ordine subnectit: Malum manuum
suarum dicunt bonum, et princeps postulat, et judex

in reddendo est, et magnus locutus est desiderium
animae suae, et conturbaverunt eum. Nam, qui malum
manuum suarum dixit bonum, Hieroboam fuit
simulque sacerdotes, quos ipse sibi de extremis
populi instituit, quia formatis vitulis dixerunt: Ecce
dii tui, Israel [(III Reg. XII)]
, principem, qui postulavit
et judex in reddendo fuit, intelligimus Amri, qui
ut contra Hierusalem metropolim Juda, in qua erat
templum Domini, faceret suarum metropolim, emit
montem Samariae a Somer, qui erat dominus montis,
quanto pretio voluit, scilicet duobus talentis argenti,
pro arbitrio suo judicans de pretio, quia princeps
fuit [(III Reg. XVI)] . Magnus qui locutus est desiderium
animae suae, Achab licet intelligi, quia projiciens se
in lectum suum et avertens faciem suam ad parietem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.