PL 168, col. 513
Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
et interrogatus ab Jezabel, Quare non comedis
panem?--Locutus sum, ait, Naboth Jezrahelitae, et
dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia; aut, si
tibi placet, dabo tibi vineam aliam pro ea; et ille
ait: Non dabo tibi vineam meam [(III Reg. XXI)]
. Sic locutus est magnus
ille desiderium animae suae, nimietatem
cupiditatis suae. Ut autem magnus vocetur
tali in re, mira et iracunda facit irrisio uxoris suae,
quae ad haec taliter cum ironia respondit: Grandis
auctoritatis es, et bene regis regnum Israel! Surge,
et comede; ego tibi dabo vineam Naboth Jezrahelitae [(ibid.)]
.
Et conturbaverunt eum, inquit. Qui conturbaverunt,
et quem conturbaverunt? Nimirum ipse
Achab et uxor sua Jezabel conturbaverunt Naboth,
submittendo contra illum falsum testimonium dicentium:
Benedixit Deum et regem, et lapidaverunt
eum, sicque mortuus est
[(ibid.)]
. Bene ergo cum
dixisset, magnus locutus est desiderium animae suae,
subjunxit, et conturbaverunt eum, ponens pronomen
relativum ad illum, cujus non posuerat nomen proprium,
videlicet volens justum Naboth optime esse
notum, ita ut quodammodo necessarium non sit nominatim
exprimi illum qui semper debeat esse in
memoria omnium, cum sanguis ejus semper clamet,
et semper accuset impiorum sacrilegium. Vis
adhuc audire, quam reprobi reges illi omnes fuerunt?
Ait: Qui optimus in eis est, quasi paliurus; et
qui rectus, quasi spina de sepe. Optimus in regibus
Israel fuit Jehu, quippe qui solus ex omnibus illis
unctus fuisse legitur in regem per manum Helisaei,
fundentis oleum super caput ejus, atque dicentis: Unxi te in regem super populum Domini Israel, et
percuties domum Achab domini tui
[(IV Reg. IX)]
, et
caetera quae ille strenue implevit. Delevit enim domum
Achab, et praecipitavit Jezabel quam et comederunt
canes; et percussit in ore gladii cunctos
sacerdotes Baal, et destruxit aedem Baal, et fecit
pro eo latrinas, et ita delevit Baal de Israel [(IV Reg. X)] .
Optimus itaque in eis Jehu, videlicet
pro hac parte quam diximus. At idem a peccatis
Hieroboam non recessit, sicut de illo quoque scriptum
est: Verumtamen a peccatis Hieroboam filii
Naboth, qui peccare fecit Israel, non recessit, nec dereliquit
vitulos aureos, qui erant in Bethel et in Dan
[(ibid.)] .
Igitur optimus iste revera quasi paliurus,
videlicet herba spinis armata, pungens ac retinens
et vulnerans appropinquantem, et adunco dente
comprehendens. Nam in hoc ipso quod delevit domum
Achab et Jezabel, jubente Domino, in ultionem
sanguinis prophetarum, et sanguinis omnium servorum
ejus, non tam dilectioni Dei quam propriae
satisfacere curavit ambitioni, unica cupiditate regnum
sibi attrahens, et ob hoc sagittis pungens, gladio
vulnerans. Porro rectus in eis Ozee rex ultimus
intelligitur, de quo sic scriptum est: Fecitque
malum coram Domino, sed non sicut reges qui
ante eum fuerant [(IV Reg. XVII)]
. Dicitur enim licentiam
dedisse volentibus ascendere, ut facerent
sacrificia in domo Domini in Hierusalem, quod