PL 168, col. 514

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

anteriores reges non fecerant, perseverantes in
peccatis Hieroboam qui prohibuerat, dicens: Nolite
ascendere in Hierusalem [(III Reg. XII)]
. Fortassis
ut hanc licentiam daret Ozee, deliniabat aliqua
gratia regis Juda, cui nimirum non insuave
esse poterat illud, quod idem Ozee Phacee filium
Romeliae interfecerat, et pro eo regnabat. Siquidem
hostis fuerat Judae Phacee filius Romeliae, quippe qui
cum Rasin rege Syriae ascendit in Hierusalem ad
praeliandum. Unde et necessitate compulsus Achas
misit nuntios ad Teglatfallasar regem Assyriorum,
dicens: Ascende, et salvum me fac de manu regis
Syriae, et de manu regis Israel, qui consurrexerunt
adversum me [(IV Reg. XVI)]
. Verumtamen quomodocunque,
qualicunque pro causa minus fecerit malum,

quam reges, qui ante eum fuerunt, constat, quia fecit
malum coram Domino, quia Scriptura testis est.
Igitur et qui rectus est, subauditur Ozee, quasi 225 spina de sepe.
Nam, sicut in spinosa sepe dum putatur
auxilium, dolor invehitur; sic Ozee, dum mittit
ad regem Aegypti, et ejus auxilio vult sopire Jerusalem,
per hoc ipsum parat Israeli captivitatis occasionem.
Idcirco non mirum, quod quaesivit racemos
vindemiae, et non est botrus ad comedendum, quod praematuras ficus desideravit anima mea,
et non inveni.
Neque enim de spinis colligunt ficus, neque de
rubo, sive de paliuro vindemiant uvam [(Matth. 7)] .
Sequitur: Dies speculationis tuae, visitatio tua venit,
nunc erit vastitas eorum. Nolite credere amico, nolite
confidere in duce; ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi

claustra oris tui, quia filius contumeliam facit
patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus
contra socrum suam, inimici hominis domestici ejus.
Ego autem ad Dominum aspiciam, et exspectabo
Deum Salvatorem meum. Audiet me Dominis Deus
meus. Sive ad Samariam, cui supra dixerat, custodisti
praecepta Amri, et omne opus domus Achab, et
ambulasti in voluntatibus eorum, sive ad Jerusalem
dicta haec intelligas, secundum utrumque intellectum
res manifesta est. Nam utriusque, scilicet et
Samariae et Jerusalem, captivitas, quae hic visitatio
sive dies speculationis dicitur, tunc veniebat et
prope erat. Melius tamen ad Jerusalem dicta intelligi
placet; quoniam ipsa est quae respondet et cui

respondere convenit: Ego autem ad Dominum aspiciam,
et exspectabo Deum Salvatorem meum, nimirum
eadem et humilitate, qua superius dixit: Quid
dignum offeram Domino? etc. [(Mich. VI.)] De ipsis
quoque contra quos dixerat, qui optimus in eis est
quasi paliurus, et qui rectus quasi spina de sepe, scilicet
de regibus vel principibus Samariae, sermo ad
Jerusalem fieri per hoc maxime intelligitur, quod
cum praemisisset, dies speculationis tuae, visitatio
tua venit, statim subjunxit, et haec nunc erit vastitas
eorum. Quorum enim eorum, nisi hominum in
quibus, ut supra conquestus est, rectus non erat,
in tantum, ut qui optimus in eis erat, esset quasi
paliurus, et qui rectus quasi spina de sepe? Eorum
nimirum tunc instabat vastitas, id est irrevocabilis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.