PL 168, col. 968

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

invidendo rimas reprobationis exquirere, et quasi
vermem ad virentis arboris radicem ponere.
VERS. 11.-- « Sed extende, » subintellige usque
ad me, « manum, » id est potestatem tuam, videlicet
feriendi licentiam, « et tange, » id est tangere
me permitte, « cuncta quae possidet. » Ac si dicat:
Cuncta quae dedisti subtrahe; « nisi in faciem benedixerit
tibi, » id est nisi gratiam favoremque tuum
maledicendo contempserit. Hoc dicere diaboli est,
ad afflictionem bonorum malitiae aestibus anhelare.
VERS. 12.-- « Ecce, » subintellige ad cursum malitiae
te relaxo, « universa quae habet, » id est cuncta
substantia ejus et filii ejus, « in manu, » id est
in potestate tua sunt; « tantum, » subaudi, hoc prohibeo,

« ne in eum, » id est in corpus ejus, « extendas
manum. » Ac si dicat: Non sic laxo te hostem,
ut undique feriam civem. « Egressusque, » id est
relaxatus est « Satan a facie Domini, » id est a disciplinae
vinculis, videlicet, quia diu ligata voluntas
ad opus processit.
VERS. 13.-- « Cum autem, » subaudi illo quaerente
tempus aptum tentationi, « quadam die filii
ejus et filiae comederent et biberent in domo fratris
sui primogeniti, » videlicet dispensante et prodente
nobis Deo, quia praenuntia tribulationis est laetitia
satietatis.
VERS. 14-19.-- « Nuntius venit ad Job, qui
diceret: Boves arabant, et asinae, » etc. Haec et
caeterorum verba nuntiorum, nunc interim in historico

sensu expositione non indigent, nisi quod
callide tentatoris instinctu damna et multa nuntiantur
et subita, dum adhuc illo vel illo loquente venit
alius, et quod hic ait, « boves arabant, » ut videlicet
memorato fructu operis causa crescat doloris,
« alius autem: Ignis, inquit, Dei cecidit de coelo, »
« ignis, » inquam, « Dei, » tanquam si diceret, illius
animadversionem sustines, quem tot hostiis
placare voluisti.
VERS. 20.-- « Tunc, » id est tandem, scilicet liberis
amissis, « surrexit Job et scidit vestimenta
sua, » quod videlicet magni doloris indicium erat,
« et tonso capite, » videlicet quia capillos tempore
tranquillitatis ad ornatum servaverat, « corruit in

terram et adoravit, » videlicet tenens duo praecepta
charitatis; corruit, amorem proximorum in dolore
exprimens, et adoravit amorem Dei non deserens. Et
vigilanter attendit qualis huc venerit, id est qualis
natus sit.
VERS. 21.-- « Nudus, » inquit, id est nihil habens,
« egressus sum de utero matris meae, » terram
videlicet quae nos omnes genuit matrem suam
nominans. Sequitur enim: « Nudus revertar illuc, »
scilicet quando sepeliar mortuus. Magis autem ex
justitia Conditoris consolationem sibi adhibens,
« Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit. » -- « Dominus, »
inquam, non diabolus « abstulit. » Auferendo
ergo qui dedit, sua recepit, non mea abstulit.
Et ad Deum, cui nonnisi justum placet, suae voluntatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.