PL 168, col. 969

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

studium inclinans, « sicut Domino placuit,
inquit, ita factum est. » Totumque quod rectum
sentit benedictione concludit, gloriae personans
hymnum: « Sit nomen Domini benedictum. »
VERS. 22.-- « In omnibus his non peccavit Job labiis
suis, » id est interioribus labiis, « neque » ore exterius
« stultum aliquid contra Deum locutus est. »
ALLEGORICE. Cuncti dies quibus sine intermissione,
ut supradictum est, holocaustum corporis et sanguinis
sui pro nobis Redemptor noster immolat, dies
unus est, dies manifestatae sapientiae, dies salutis,
de quo Apostolus: « Ecce nunc, inquit, tempus acceptabile,
nunc dies salutis [(II Cor. VI)] . » Et Psalmista:
« Hodie si vocem ejus audieritis [(Psal. XCIV)] . »
De hac die nunc dicitur: « Quadam autem die

cum venissent, » videlicet in recordationem, « filii
Dei, » scilicet qui erant dispersi, « ut assisterent
eoram Domino, » id est « congregarentur in unum, »
sicut ait evangelista [(Joan. XI)] , « adfuit inter eos, »
scilicet servientes ad electorum adjutorium, « et Satan, »
videlicet serviens ad probationem ipsorum.
« Cui dixit Dominus. » Quid sit dicere Dei, quid respondere
Satan, jam supradictum est. « Unde venis? »
Increpatio est, videlicet quia qui ante quasi
non visus tolerabatur, incarnato Domino, diabolus
increpatur. « Circuivi terram, » videlicet gentes omnes
post me traxi ab Adam, « et perambulavi eam, »
id est nullum a reatu liberum reliqui. « Nunquid
servum meum Job, » id est Christum in forma servi,
« considerasti? » id est deprehendisti, videlicet quia

dicis: « Quid mihi et tibi? scio quia Filius Dei es [(Marc. I)] .
» -- « Considerasti, inquam, quod non sit in
terra, » id est in hominibus qui tantum homines
sunt, « similis ei, » videlicet quia Deus et homo est.
« Homo simplex, » etc. Hoc superius expositum est.
« Et Satan, » quia idipsum quod de divinitate ejus
suspicatus fuerat, in dubium sibi venit prae superbia,
« Nunquid, ait, frustra, » et non magis pro
praesenti qua remuneratur miraculorum gloria, hic
« timet Deum, » adeo recedens a malo, ut Deus putetur,
cum sit homo. « Nonne » ideo absque peccato
incedit, quia « tu eum, » id est animam ejus, ne possit
tentari ut caeteri homines, « vallasti, ac domum, »
id est corpus ejus, « universamque substantiam per

circuitum, » id est electos ejus ut invadere non praesumam?
« Operibus, » scilicet miraculis, « manuum, »
id est curationum, « ejus benedixisti, » videlicet ut
multa sint, « et possessio ejus crevit in terra, » id
est credentes in eum multiplicati sunt. Haec Satan
Deo dixisse, est, talia invidendo sensisse. « Sed
extende » et caetera usque: « Cum autem quadam
die, » sicut superius accipienda sunt, nisi quod ait,
« in manu tua sunt. » In qua nunc accipi debet potestas
non perdendi sed tentandi, et cribrandi sicut
triticum [(Luc. XXII)] . « Cum autem quadam die, filii
ejus et filiae, » id est apostoli et inferiores discipuli,
« in domo fratris sui primogeniti, » id est intra fines
Judaici populi, qui ideo primogenitus dictus
est, quia ad cultum Dei prior venit quam gentes,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.