PL 168, col. 970

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

« comederent et biberent vinum, » id est praedicarent
Evangelium, « nuntius » videlicet sermo propheticus,
« venit, » id est impletus est, qui diceret:
« Propterea captivus ductus est populus meus, quia
non habuerunt scientiam [(Isa. V)] . » Videlicet hoc
modo: « Boves arabant, » id est boni operatores
concorditer verbo instabant, « et asinae, » id est
simplices « pascebantur, » id est docebantur, « juxta
eos, » id est eorum doctrinae consentientes, « et
irruerunt Sabaei, » id est captivantes, videlicet spiritus
maligni, « tuleruntque omnia, » videlicet in infidelitatis
captivitatem, « et pueros, » id est nondum
in fide robustos, « percusserunt gladio, » scilicet
desperationis, « et effugi ego, » subaudi propheticus
sermo, « solus, » videlicet quia cunctis superstes

persecutionibus Christum annuntiat sermo propheticus.
« Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, »
id est aliud de sermone prophetico impletum est,
scilicet hoc: « Zelus ignis apprehendit populum ineruditum. »
Quod tali modo impletum est: « Ignis
Dei, » id est flamma invidiae, Deo permittente, « cecidit, »
id est exarsit, « de coelo, » id est a praepositorum
cordibus, qui coelum dicuntur, juxta illud:
« Attende, coelum, et loquar [(Deut. XXXII)] , » ob « tactas
oves, puerosque, » id est ad consensum sui
tactos simplices, « consumpsit, » id est a fide subvertit.
431 VERS. 17.-- « Venit alius, » id est, impletum
est aliud de sermone prophetico, verbi gratia istud:
« Et tenentes legem nescierunt me [(Jer. II)] . » Impletum

est, inquam, hoc modo: « Chaldaei, » id est
feroces, scilicet persecutionis auctores, « fecerunt
tres turmas, » id est Pharisaei, Herodiani, et Sadducaei,
diviserunt se, « et invaserunt camelos, » id
est, infirmorum mentes, verbi gratia Samaritanos,
« et tulerunt eos, » id est, a fide et spe resurrectionis
avertere moliti sunt, et caetera ut supra.
VERS. 18, 19.-- « Et ecce intravit alius, » id est,
impletum est aliud de sermone prophetico, scilicet
hoc: « Proximi mei a longe steterunt [(Psal. XXXVII)] ; »
vel illud: « Percutiam pastorem et dispergentur
oves [(Zach. XIII)] . » Hoc, inquam, hoc modo impletum
est. « Filiis tuis et filiabus vescentibus, » ut
supra expositum est, « repente ventus vehemens, »

id est tentatio fortis, « irruit a regione deserti, » id
est, a Judaeis Deo desertis, vel a spiritibus immundis,
« et concussit, » id est, ad persecutionem commovit,
« quatuor angulos domus, » id est, quatuor
ordines Synagogae, videlicet sacerdotes, Scribas,
seniores et Pharisaeos. « Quae corruens, » scilicet
in persecutionis crudelitatem, « oppressit liberos
tuos, » id est, desperatione obruit apostolos.
VERS. 28.-- « Tunc surrexit Job, » videlicet in
mortuis, vel ad vindictam se erexit, « et scidit vestimenta
sua, » id est, Synagogam quae sibi adhaeserat
a se rejecit, « et tonso capite, » id est, a principibus
abrasa sacerdotii dignitate, « corruit in terram, »
id est, venit ad gentium notitiam. Terra
namque hoc loco est gentilitas peccatrix, videlicet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.