PL 168, col. 974
Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
una de stultis mulieribus. » Non ait quasi una ex
mulieribus, sed « quasi ex ineptis mulieribus, »
videlicet quia non sexus, sed voluntas mulieribus
in vitio est, et quod pravum sapiunt, accedentis
stultitiae, non autem conditae est naturae. « Si bona, »
scilicet dona vel temporalia vel aeterna « accepimus
de manu Domini, « mala, » scilicet flagella praesentia,
« cur non sustineamus? » -- « In omnibus his non peccavit
Job labiis suis, » etc., id est, nec contra ferientem
superba dixit, nec contra suadentem recta
reticuit.
VERS. 11.-- « Igitur audientes tres amici Job, »
etc. Quod boni studii fuerint, non solum ex eo liquet
quod veniunt ad consolationem afflicti, sed ex
eo quoque quod tanti viri fuerunt amici.
VERS. 12, 13.-- « Cumque elevassent procul oculos
suos, non cognoverunt eum, » videlicet quia
plaga percussi speciem mutaverat. Caetera per se
satis patent. Sed utrum « septem continuis diebus
et septem noctibus cum afflicto sederint, » an certe
diebus et noctibus totidem instantia visitationis adhaeserint,
ignoramus. ALLEGORICE. Ibi nunc allegoriae
initium ponendum est, ubi post verba saepius repetita
novi aliquid adjungitur. « Commovisti me, »
inquit, « adversus eum, » sed innocentem Christum,
tunc scilicet, cum in primum hominem, propter
quem hic secundus ad flagella venit, commotus sum.
« Commovisti, » inquam, « frustra » scilicet, quia
peccatum non fecit [(Isa. LIII)] . « Pellem pro pelle, »
et ut supra. « Verumtamen animam illius serva, »
id est in inferno posse teneri ne confidas. « Egressus
Satan, » etc. « A planta pedis usque ad verticem, »
id est a puris hominibus, Abel et caeteris inchoans,
usque ad ipsum caput Ecclesiae saeviendo pervenit.
« Qui testa, » videlicet carne sua, per resurrectionem
solidata, « saniem rasit, » id est peccata nostrae carnis
delevit, « sedens in sterquilinio, » id est requiescens
in gentilitate quam prius abjecerat, et gaudens
super peccatore poenitentiam agente. « Dixit
autem illi uxor sua, » id est carnales quique qui
sunt in Ecclesia dicunt corpori Christi, quod est
vera Ecclesia quando est in afflictione posita. « Adhuc
permanes in simplicitate tua, » videlicet transitoria
despiciens, et sola aeterna concupiscens?
« Benedic Deo et morere, » id est aeterna despice et
mala praesentia moriens evade. « Locuta es, » inquit
electus quisque, « quasi una de stultis mulieribus, »
scilicet de illis unus qui fluxa sectando merito mulieres
vocantur. « Si bona suscepimus de manu Domini, »
id est si ad bona aeterna tendimus, « cur mala »
temporalia « non sustineamus? » -- « In omnibus his
non peccavit, » etc., ut supra. « Igitur audientes tres
amici Job. » Amici beati Job haereticorum speciem
tenent, videlicet quia et si bona intentione conveniunt,
ad culpam tamen indiscrete loquendo dilabuntur.
Quorum scilicet haereticorum perversitas ex
istorum quoque nominum interpretatione colligitur.
Eliphaz namque Dei contemptus, Baldad vetustas sola,
Sophar speculum dissipans interpretatur. Speculum, »