PL 168, col. 973

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

illi. « Commovisti » nostro more dicit qui nonnisi
commoti percutimus. « Ut affligerem eum, » subaudi
tibi permittens, « frustra, » id est, pro nulla recidenda
culpa, videlicet, 432 ut in dicto Domini veritas,
in facto autem rectitudo teneatur, non frustra
percutitur, quia augetur meritum: et tamen frustra
percutitur, quia nullum punitur admissum.
VERS. 4.-- « Respondens Satan, pellem, ait, pro
pelle. » Adhuc detrahit, videlicet hoc asserens, quod
idcirco Job aequanimiter flagella patitur, quia cavet
ne ipse feriatur, sicut saepe dum venire ictum contra
faciem cernimus, manum palpebris apponimus,
ut ab ictu oculos defendamus. Hoc est quod ait,
« pellem pro pelle dabit homo. » Nam exponens quid
dixerit, « cuncta, » inquit, « quae habet homo dabit, »

id est permittet auferri, « pro anima, » id est,
pro vita sua, videlicet ne si irascatur et maledicat,
percutiatur et ipsa.
VERS. 5.-- « Alioquin, » id est, si ita esse non
concedis, « mitte, » id est, mihi permitte, « manum, »
id est potestatem tuam, « et tange, » id est, tangere
sine me, « os ejus et carnem, et tunc videbis, » id
est, sic experieris, « quod in faciem benedicat, » id
est, maledicat per impatientiam, « tibi. »
VERS. 6.-- « Ecce, » inquit Dominus, subaudi
extendo. « In manu, » id est in potestate, « tua
est » qualiter et quantum velis percutere; « verumtamen
animam illius serva, » id est non penitus
occidas.
VERS. 7.-- « Egressus ergo Satan a facie Domini, »

scilicet eo modo quo jam superius dictum est,
« percussit Job ulcere pessimo. » In eo quod ait
« pessimo, » qualitatem ulceris, in eo quod ait, « a
planta pedis usque ad verticem, » quantitatem
exprimit.
VERS. 8.-- « Qui, » subaudi recte pensans quid
esset, videlicet quia corpus ejus vas fictile confractum
erat, « testa, » id est vasis fictilis fragmento,
« saniem, » imo testa testam, luto lutum « radebat, »
non digitos, non vestis mollitiem vel sic percussae
carni impertiens. « Sedens in sterquilinio, » videlicet
ut fragilitatem suam considerans etiam ex circumstantibus
vim suae despectionis augeret, ponebat
in sterquilinio corpus, ut quid esset carnis substantia

perpenderet animus, et hoc ex loci fetore caperet,
quod festine corpus ad fetorem rediret. Cum
autem in alto mentem fixerat, quaerit hostis inferior
scalam, id est conjugis cor, per quam ad cor ejus
ascenderet, videlicet antiquae artis insidias repetens.
Nam, quia scit quomodo Adam soleat decipi, ad
Evam recurrit.
VERS. 9, 10.-- « Dixit autem illi uxor sua: Adhuc
permanes in simplicitate tua? » Verba sua Eva
repetit. Nam quid est dicere simplicitatem deserere,
nisi obedientiam contemnere? Et quid est dicere,
« benedic Deo et morere, » nisi transcendendo praeceptum
ultra quam es conditus vivere? Sed Adam
noster fortis in sterquilinio jacens, qui in paradiso
quondam debilis stetit: « Locuta es, » inquit, « quasi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.